Acts 6:4
Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus. + 6.4 Nos vero, etc. De seipsis non interrogant, sed judicant.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But we will give ourselves continually to prayer, and to the ministry of the word.
In Context
Cross References
Acts 1:14Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus, et Maria matre Jesu, et fratribus ejus. + 1.14 Maria, etc. Virgo a mulieribus distinguitur, quæ tamen aliquando mulier non pro corruptione, sed pro sexu appellatur. Ecce principium nascentis Ecclesiæ adornatur flore virginitatis. In medio fratrum. Id est filiorum, quorum unus est Pater in cœlis. In medio Petrus stetisse dicitur: quasi communi miseratione condescendens. Hoc exemplum sumendum est pastoribus Ecclesiæ. Hic numerus centum et viginti congruit ætati Moysi, ut sicut sub hoc numero, Moyse defuncto, Jesus successit, qui populum in terram promissionis induxit, sic veteri legi in Ecclesia principatus Christi successit, ducens verum Isræl ad regnum cœli.
Acts 13:2Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos.
Romans 1:9Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus, quod sine intermissione memoriam vestri facio + 1.9 Testis. Quod habetis fidem Domino imputo. Nam habenda oro ab eo; vel exponit quando gratias agat, in orationibus scilicet, quomodo? sine intermissione.
1 Corinthians 9:16Nam si evangelizavero, non est mihi gloria: necessitas enim mihi incumbit: væ enim mihi est, si non evangelizavero. + 9.16 Nam et si, etc. Pro mercede: Vel, si ita evangelizavero, non est mihi gloria; quia tunc esset pro necessitate, quia væ, id est, penuria esset sicut pseudoapostolis. Necessitas, hujus vitæ sustentandæ. Væ. Quia unde vivam non habeo.
Ephesians 3:14Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, + 3.14 Hujus rei gratia. Vos peto, et Deo supplico, ut gratia cooperetur vobis. Et hoc est quod addit: Hujus rei gratia. In quo ostendit eos habere propriæ voluntatis arbitrium. Sed ne illud sufficere putent, addit: Flecto genua mea ad Patrem. Tantum in Græco habetur; quod autem in Latinis codicibus additum est: Domini nostri Jesu Christi, bene convenit, quod orabat, ut merito ejus obtineamus cui proprie et naturaliter est pater, non autem adoptive.
Philippians 1:9Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu: