Acts 6:8
Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo. + 6.8 Stephanus, Græce; Latine, corona: qui quod præcepturus erat in re, præsagio nominis præoccupabat: quia post crucem Christi primus martyrio coronatus est sublimiter, qui lapidatus est humiliter. Hebraice interpretatur Stephanus norma nostra, qui primo passus, sequentibus martyribus factus est forma mori pro Christo.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And Stephen, full of faith and power, did great wonders and miracles among the people.
In Context
Cross References
Acts 2:17[Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. + 2.17 Effundam. Hoc verbo largitatem muneris ostendit, quia non ut olim prophetis et sacerdotibus tantum, sed omnibus passim in utroque sexu personis Spiritus erat dandus. De Spiritu. Ad diversa dona respicit dum hoc dicit, non autem ad subtsantiæ imminutionem. Super omnem carnem. Quæ sit omnis caro consequenter exponit ibi: Et prophetabunt filii, etc. RAB. Super omnem carnem masculi et feminæ, vel circumcisi et ethnici, secundum illud: Non est masculus et femina, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber Gal. 3.. Et prophetabunt. Lex et prophetæ usque ad Joannem: ex eo regnum evangelizatur. Sed aliud est de Christo prophetare, aliud ventura prædicere et docere.
Acts 6:3Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus. + 6.3 Considerate, etc. BEDA. Hinc jam decreverunt apostoli, etc., usque ad non sine septenarii numeri mysterio.
Acts 6:10et non poterant resistere sapientiæ, et Spiritui qui loquebatur.
Acts 7:55Cum autem esset plenus Spiritu Sancto, intendens in cælum, vidit gloriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video cælos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei. + 7.55 Stantem. Immobiliter, quia non ite rum casurus, vel indicatur habitus auxiliantis, et injurias judicantis, et pro servo pugnantis. Video cœlos. RAB. Migraturus a terra, cœlos vidit apertos, ut qui terrenam vitam pro Christo contempsit, mereatur hæreditatem cœli, et ideo in ipsa passione videt præmium. Filium hominis. Cum Christus sit Filius Dei, maluit tamen appellare Filium hominis, ut confundatur Judæorum infidelitas, qui eum ut purum hominem crucifixerunt, quem Deum credere noluerunt.
Ephesians 4:11Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores, + 4.11 Prophetas AMBR. In Novo Testamento, prophetæ dicuntur explanatores Scripturarum, tamen fuerunt quidam in primordio fidei futura prædicentes, sicut Agabus, septemque filiæ Philippi. Evangelistas. Qui et diaconi, quia etsi non sacerdotes, tamen evangelizare possunt.