Acts 7:14
Mittens autem Joseph, accersivit Jacob patrem suum et omnem cognationem suam, in animabus septuaginta quinque. + 7.14 In animabus. Hoc secundum editionem Septuaginta interpretum dicitur. In Hebræo septuaginta tantum reperiuntur. RAB. Si Jacob et Joseph cum duobus filiis non numerantur, etc., usque ad quam pro Hebraica veritate sermonem suum suspectum facere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus.
Cross References
Genesis 45:9Festinate, et ascendite ad patrem meum, et dicetis ei: Hæc mandat filius tuus Joseph: Deus fecit me dominum universæ terræ Ægypti: descende ad me, ne moreris,
Genesis 46:26Cunctæ animæ, quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum, et egressæ sunt de femore illius, absque uxoribus filiorum ejus, sexaginta sex. + 46.26 Cunctæ animæ quæ ingressæ sunt cum Jacob in Ægyptum, etc. AUG. Videndum est quid respondeatur eis qui hoc testimonio confirmant a parentibus animas cum corporibus propagari: animas enim dictas pro hominibus, a parte totum figurata locutione, nullus ambigit. Sed quomodo ipsam partem, id est animam cujus nomine totus homo significatus est, alienamus ab eo quod dictum est, exierunt de femoribus ejus, ut carnes ex illo tantum natas quamvis solæ animæ nominentur accipiamus, quærendi sunt modi locutionum in Scripturis.
Deuteronomy 10:22In septuaginta animabus descenderunt patres tui in Ægyptum, et ecce nunc multiplicavit te Dominus Deus tuus sicut astra cæli. + 10.22 Descenderunt patres tui in Ægyptum. Descenditur in Ægyptum: Facilis est descensus Averni. In Jerusalem ascenditur, quia arcta est via quæ ducit ad vitam, et tendit in ardua virtus
Psalms 105:23Et dixit ut disperderet eos, si non Moyses, electus ejus, stetisset in confractione in conspectu ejus, ut averteret iram ejus, ne disperderet eos. + 105.23 Stetisset in confractione. AUG. Dicens: Si non dimittis illis, dele me de libro tuo. Quantum valet intercessio sanctorum? Securus Moyses de justitia Dei, qua eum delere non posset, impetravit misericordiam iis qui juste perirent. Ut averteret iram. De aqua contradictionis et immolatione filiorum, unde vehementius iratus Deus, et tamen postea misertus. Et pro nihilo. Quarta pars, ubi item et alia peccata enumerat, et per Phinees placatum Deum dicit. Non crediderunt verbo ejus. AUG. Contempserunt quod per illam significabatur, etc., usque ad non sustinuerunt consilium ejus. In tabernaculis ejus. CASS. Murmuraverunt, quia hoc non laborantibus, sed otiosis contingit, unde major invidia criminis crescit. 1