Isaiah 51:2
Attendite ad Abraham, patrem vestrum, et ad Saram, quæ peperit vos: quia unum vocavi eum, et benedixi ei, et multiplicavi eum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 12:1Dixit autem Dominus ad Abram: Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstrabo tibi. + 12.1 Egredere de terra, etc. AUG. ubi supra. Consideranda est narratio Stephani de hac re, etc., usque ad sic igitur locatus est in terra illa Abram, quando ibi vixit usque ad nativitatem Jacob. STRAB. Notandum quod jam egressus fuerat de terra sua, sed tunc egressus fuerat corpore, non mente et voluntate; habebat enim animum forsitan revertendi, quando dictum est ei: Egredere, etc. ISID. Reliquit terram Christus et cognationem Judæorum, et magnificatus est in populis gentium. Nobis quoque exeundum est de terra nostra, id est, de facultatibus et opibus terrenis, et cognatione, id est conversatione vitiorum, quæ, nobis a nativitate cohærentia, quasi affinitates consanguinitatis sunt conjuncta; et de domo patris, id est de memoria mundi, ut ei renuntiantes possimus cum populo Dei dilatari, et in terram promissionis cœlestis, cum tempus venerit, introduci.
Genesis 13:14Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est ab eo Lot: Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem. + 13.14 Leva oculos, etc. Quasi aspice per quatuor climata orbis; possessio Palestinæ promittitur ei et semini ejus. Quod in quibusdam codicibus, mare pro occidente ponitur, ideo fit quia Palæstina mare habet ab occidente.
Genesis 15:4Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens: Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.
Genesis 22:17benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli, et velut arenam quæ est in littore maris: possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
Genesis 24:35et Dominus benedixit domino meo valde, magnificatusque est: et dedit ei oves et boves, argentum et aurum, servos et ancillas, camelos et asinos.
Joshua 24:3Tuli ergo patrem vestrum Abraham de Mesopotamiæ finibus, et adduxi eum in terram Chanaan, multiplicavique semen ejus, + 24.3 Tuli ergo patrem vestrum. AUG. Quod LXX habent, etc., usque ad quod est verum semen Abrahæ.