The Bible Software
bible.softwareActsActs 7 › Acts 7:59

Acts 7:59

Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus. + 7.59 Obdormivit. Pulchre dictum est, Obdormivit, et non, Mortuus est, quia obtulit sacrificium dilectionis, et obdormivit in spe resurrectionis. Sancti non moriuntur, quia in melius mutantur, et vita temporalis in æternum vertitur. Saulus autem, etc. Non quidem lapidavit, sed lapidantibus consensit. Unde periret, nisi gratia Dei et pœnitentia ei subveniret; quia qui faciunt et consentiunt, digni sunt morte.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they stoned Stephen, calling upon God, and saying, Lord Jesus, receive my spirit.

In Context

58Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Jesu, suscipe spiritum meum. + 7.58 Domine Jesu, suscipe spiritum meum, in cœlum quod video apertum. Christus dixit Patri: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Stephanus, quasi servus Domino, Domine, etc. Quia nesciunt. RAB. Multi eorum, occidendo Stephanum, æstimabant se implere legem, quia blasphemum eum credebant. Hoc et Christus prædixerat: Veniet, inquit, hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur se obsequium præstare Deo Joan. 16..

Read all of Acts 7

Cross References

Psalms 31:5Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei. + 31.5 Delictum meum. Diapsalma. Confessio, unde venia, sicut supra de rectione inveteratio. Feci cognitum. CASS. Dixi enim prius, etc., usque ad et Deus audit. 1

Luke 23:46Et clamans voce magna Jesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hæc dicens, expiravit.

Acts 9:14et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes qui invocant nomen tuum.

Acts 22:16Et nunc quid moraris? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius.

1 Corinthians 1:2ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Jesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi, in omni loco ipsorum et nostro. + 1.2 Cum omnibus. Et omnibus scribit suffraganeiis Corinthiis, qui in eisdem vitiis laborabant.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 7:59

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 7:58Acts 7