Acts 8:12
Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres. + 8.12 Philippo. RAB. Dicunt quidam istum Philippum fuisse apostolum, et unum de duodecim, sed non videtur verum secundum seriem hujus libri. Jesu Christi. ID. Cujus erant ignari vel (ut prædictum est) in nomine Jesu Trinitatem prædicavit, et qui tantum unam personam de Trinitate perfecte credit, credulitate aliarum duarum carere non potest.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 28:19euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: + 28.19 Euntes. Qui jam in lucem venit, quod hactenus quibusdam de causis dubium hominibus fuerat. Docete. Congruus ordo. Primo enim docendus est auditor. Deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Quia nisi prius anima fidem recipiat, non est dandus baptismus, nec valet mundari, si post non insistat bonis operibus.
Luke 9:2Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos.
Acts 1:3quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. + 1.3 Vivum. Corpus vivum et proprium, non phantasticum quod et apostoli cognoverunt tanquam notissimum. Aut vivum, eo quod post mortem vivebat. Vel vivum, id est amplius non moriturum. Per dies. Non tamen eis per quadraginta dies continuos apparuit: post diem enim resurrectionis alios quatuor dies intervenisse Joannes dicit. Post quos rursus apparuit per quadraginta: quia quadraginta horis mortuus fuerat, quadraginta diebus se vivere confirmat. Et per quadraginta typus præsentis sæculi, quo Christus in Ecclesia versatur, potest intelligi: sive quia homo quatuor constans elementis, eruditur contra transgressionem Decalogi.
Acts 2:41Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.
Acts 8:35Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum. + 8.35 Aperuit. RAB. Thesaurum scientiæ aperuit. Vel aperuit os, ut Spiritus loquatur in eo, secundum illud: Dilata os tuum, et implebo illud Psal. 80.. Mystice, os Ecclesiæ Philippus aperuit, ut ex hoc Gentibus is prædicetur quem prius nesciebant. Evangelizavit. Solvit quæstionem illius interrogantis: De quo propheta dixit? Demonstrat autem quod de Jesu prophetatum est.
Acts 11:20Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum. + 11.20 Erant autem quidam. RAB. Non de illis qui fuerant dispersi ab Jerusalem, sed, etc., usque ad inter Græcos conversati sunt in dispersione.