The Bible Software
bible.softwareActsActs 1 › Acts 1:3

Acts 1:3

quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. + 1.3 Vivum. Corpus vivum et proprium, non phantasticum quod et apostoli cognoverunt tanquam notissimum. Aut vivum, eo quod post mortem vivebat. Vel vivum, id est amplius non moriturum. Per dies. Non tamen eis per quadraginta dies continuos apparuit: post diem enim resurrectionis alios quatuor dies intervenisse Joannes dicit. Post quos rursus apparuit per quadraginta: quia quadraginta horis mortuus fuerat, quadraginta diebus se vivere confirmat. Et per quadraginta typus præsentis sæculi, quo Christus in Ecclesia versatur, potest intelligi: sive quia homo quatuor constans elementis, eruditur contra transgressionem Decalogi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

To whom also he shewed himself alive after his passion by many infallible proofs, being seen of them forty days, and speaking of the things pertaining to the kingdom of God:

In Context

2usque in diem qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est: + 1.2 Præcipiens apostolis prædicare Evangelium per Spiritum sanctum, per quem prædicatum est Evangelium, quia verba inspirabat, et fiduciam tribuebat. Vel, præcipiens per Spiritum sanctum, id est, quod Filius præcipit, præcipit et hoc Spiritus sanctus. Vel, propter Spiritum præcepit, quia non præciperet nisi Spiritus venturus esset. Elegit. Hoc ad laudem apostolorum, quorum actus scribere proponit, vertitur. Assumptus. A Divinitate, vel a nube assumptus, quasi verus homo.

4Et convescens, præcepit eis ab Jerosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris, quam audistis (inquit) per os meum: + 1.4 Convescens. Signa veri corporis annuntiat, quia non uno corporis sensu, sed visu, auditu, tactu, apparendo, loquendo, convescendo probavit se resurrexisse. Promissionem, quam promisit per Jœl, ut habetur in sequentibus: et si a Christo facta, a Patre tamen complebitur. Vel Patris dicitur, quia in ejus Verbo, id est Christo, promittitur.

Read all of Acts 1

Cross References

Deuteronomy 9:18Et procidi ante Dominum sicut prius, quadraginta diebus et noctibus panem non comedens, et aquam non bibens, propter omnia peccata vestra quæ gessistis contra Dominum, et eum ad iracundiam provocastis:

Daniel 2:44In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus cæli regnum, quod in æternum non dissipabitur, et regnum ejus alteri populo non tradetur: comminuet autem, et consumet universa regna hæc, et ipsum stabit in æternum.

Matthew 4:2Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. + 4.2 Et cum jejunasset. BEDA. Jejunat ut tentetur, tentatur quia jejunat, et exemplum jejunandi nobis dat, etc., usque ad et sic quandiu hic sumus, semper peccata ploremus: quia hoc numero præsens vita ostenditur. LEO. Dum per varias actiones vitæ hujus sollicitudo distenditur, necesse est de mundano pulvere, etc., usque ad ut in cujus sumus resurrectione conresuscitati, in ipsius inveniamur passione commortui. Postea esuriit. Hoc est vere humanitatis: et per hoc est occasio tentandi. Latet potestas, patet infirmitas.

Matthew 28:9Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum. + 28.9 Et ecce Jesus, etc. Sic omnibus iter virtutum inchoantibus adjuvando occurrit Christus. Et tenuerunt. Superius dictum est clauso exisse monumento, ut immortale corpus intelligeres: hic tenentur pedes, ut veram carnem comprobes. Et quia tantam visionem tremebant, primum pellitur timor: Nolite timere, ut mente placida possint audire quæ dicuntur. Istæ tenent pedes quæ adorant resuscitatum: sed illa quæ nesciebat adhuc resurrexisse Filium Dei, audit merito: Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum Joan 20..

Mark 16:10Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo fuerant, lugentibus et flentibus.

Luke 24:1Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata: + 24.1 Una autem sabbati, etc. Una sabbati idem est quod prima sabbati, id est, una dies a die sabbati vel sabbatorum, quæ nunc Dominica dicitur. Quod valde mane mulieres ad monumentum venerunt, magnus fervor charitatis quærendi et inveniendi Dominum ostenditur. Mystice: Exemplum datur, ut, illuminata fide, decussisque vitiorum tenebris, ad sacrum corpus Domini accedamus. Nam sepulcrum figura est altaris, in quo celebratur mysterium corporis et sanguinis Domini. Aromata quæ deferunt odorem virtutum, et suavitatem orationum, cum quibus altari propinquare debemus, significat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 1:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 1:2Acts 1Acts 1:4 →