Acts 8:16
nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. + 8.16 In nomine. Non est sic legendum, in nomine Jesu tantum, ut aliæ personæ excludantur, sed sic: tantum baptizati erant, etc., id est necdum confirmati. Jesu. Tamen ante, in Patrem credeban et in Spiritum sanctum, sicut alii Judæi. Vel, plena fides unius personæ fidem Trinitatis confirmat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
(For as yet he was fallen upon none of them: only they were baptized in the name of the Lord Jesus.)
In Context
15Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum:
Cross References
Matthew 28:19euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: + 28.19 Euntes. Qui jam in lucem venit, quod hactenus quibusdam de causis dubium hominibus fuerat. Docete. Congruus ordo. Primo enim docendus est auditor. Deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Quia nisi prius anima fidem recipiat, non est dandus baptismus, nec valet mundari, si post non insistat bonis operibus.
Acts 10:44Adhuc loquente Petro verba hæc, cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum.
Acts 19:2dixitque ad eos: Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus.
1 Corinthians 1:13Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? + 1.13 Divisus est secundum vos Christus, quasi dicat: Multos facitis Christos, id est datores gratiarum. Vel qui operatur idem in omnibus divisus est, dum creditur in isto plus operari, in illo minus. Vel quia hoc dicitis, modo a vobis divisus est Christus, id est separatus: Nunquid Paulus crucifixus est? Per hoc verum quod Corinthii tenebant, facit eos erubescere de falsis: sicut per Christi resurrectionem, quam credebant, probat resurrectionem mortuorum, quam negabant.