Acts 8:17
Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum. + 8.17 Imponebant manus. BEDA. Philippus, qui Samariæ evangelizabat, unus de septem, etc., usque ad cum tradit Spiritum paracletum baptizatis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Then laid they their hands on them, and they received the Holy Ghost.
In Context
Cross References
Numbers 8:10Cumque Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos. + 8.10 Ponent filii. Quia assensum devotionis suæ electioni debent præbere, et ad imperium eorum bonis operibus instare.
Acts 2:4et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. + 2.4 Et cœperunt. Ecce signum plenitudinis: plenum vas erumpit. Ignis in sinu non potest occultari. Variis linguis. Quia linguis omnibus loquebantur, vel sua, id est Hebræa lingua, loquentes, ab omnibus ita intelligebantur, ac si propriis singulorum loquerentur, secundum illud Prophetæ: In aliis linguis, et labiis aliis, loquar populo huic, etc.
Acts 8:18Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
Acts 13:3Tunc jejunantes et orantes, imponentesque eis manus, dimiserunt illos.
Romans 1:11Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos: + 1.11 Desidero enim. Ut quæ verbis suadere non poterat, præsens suaderet virtute miraculorum.
1 Timothy 4:14Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. + 4.14 Prophetiam. Vocavit prophetiam inspirationem sancti Spiritus, per quam præsciebat quid de hoc et de cæteris esset acturus. Ideo ait: Quæ data est tibi per prophetiam: quia Spiritu revelante cognovit Apostolus Timotheum esse dignum episcopali honore. Presbyteri. Pro presbyterorum, quia minus tribus esse non possunt. Et vocat presbyterum, episcopum; vel quia unus manus imponit cæteris assentientibus.