Luke 14:7
Dicebat autem et ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos: + 14.7 Dicebat autem. Postquam convicerat illos de avaritia et violatione sabbati, incipit docere de Evangelica gratia illos qui aderant idonei, invitans illos ad humilitatem contra tumorem quem habebant in lege Pharisæi, vel intendens in doctrina sua quomodo debeant accubitus in Ecclesia eligere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
6Et non poterant ad hæc respondere illi.
Cross References
Judges 14:12Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema: quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas:
Proverbs 25:7Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.]
Matthew 13:34Hæc omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas: et sine parabolis non loquebatur eis: + 13.34 In parabolis ad turbas. Quia quidquid ibi dicitur de exercitu Isræl, et omnia signa occulta sunt sacramenta.
Mark 12:38Et dicebat eis in doctrina sua: Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare, et salutari in foro, + 12.38 Cavete. BEDA. Nota, quia non vetat eos qui hujus officii sunt, etc., usque ad simulatione seducamur, vel æmulatione ad idem inflammemur.
Luke 20:46Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis, et amant salutationes in foro, et primas cathedras in synagogis, et primos discubitus in conviviis, + 20.46 Attendite a scribis. Duplici ratione jubemur attendere a vanæ gloriæ cupidis, ne vel eorum simulatione decipiamur, vel eorum exemplo ad amorem temporalium inflammemur. Et amant salutationes in foro. Non salutari in foro, nec primas sedes vetat eis quibus debentur ex ordine officii, sed eis qui indebite amant. Animum enim, non gradum redarguit. Nec vero caret culpa, si is fori litibus interesse velit, qui desiderat sedere in cathedra Moysi. Qui devorant, etc. Marcus: Sub obtentu prolixæ orationis, qui ut religiosiores appareant, prolixius orant, ubi ab infirmis quibuslibet, et peccatorum suorum conscientia turbatis, quasi patroni laudes et pecunias accipiant, quorum oratio fit in peccatum, ut non solum pro aliis non possint intercedere, sed nec sibi ad salutem proficere, imo pro ipsis orationibus magis damnabuntur. Hi accipient damnationem. In hoc insinuat illos etiam, qui in angulis stantes orant, ut videantur ab hominibus, damnationem quidem mereri, sed istos majorem.
Philippians 2:3nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, + 2.3 Nihil per contentionem. Nota contentiones fuisse inter eos. Superiores, etc. Vere hoc existimandum, quia potest esse in alio aliquid occultum, quo superior sit, etiam si bonum nostrum, quo videmur superiores esse, non sit occultum.