The Bible Software
bible.softwareActsActs 8 › Acts 8:22

Acts 8:22

Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. + 8.22 Pœnitentiam age. Pro cupiditate, et pravo sensu quo putasti de Spiritu commercium fieri posse. RAB. Ut omnes videant id quod es. Non quod ignoret Petrus eum pœnitentiam non acturum, sed quia omnibus justum est prædicare, suum facit officium, ut ille sit inexcusabilis. Coram omnibus etiam arguitur ne amplius ab eo fallantur. Roga Deum. Cui patet cor, de quo Propheta: Quam bonus Isræl Deus Psal. 72.; quem fallere nemo potest, quia Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum Sap. 1..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Repent therefore of this thy wickedness, and pray God, if perhaps the thought of thine heart may be forgiven thee.

In Context

21Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo.

23In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.

Read all of Acts 8

Cross References

Deuteronomy 4:29Cumque quæsieris ibi Dominum Deum tuum, invenies eum: si tamen toto corde quæsieris, et tota tribulatione animæ tuæ.

2 Chronicles 33:12Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. + 33.12 Et egit pœnitentiam valde coram Deo patrum suorum. RAB. Audita pœnitentia Manasse nemo debet de Dei misericordia desperare, sed magis per pœnitentiam de venia præsumere.

Daniel 4:27Responditque rex, et ait: Nonne hæc est Babylon magna, quam ego ædificavi in domum regni, in robore fortitudinis meæ, et in gloria decoris mei?

Amos 5:6Quærite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel:

Jonah 1:6Et accessit ad eum gubernator, et dixit ei: Quid tu sopore deprimeris? surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis, et non pereamus.

Matthew 7:7Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis. + 7.7 Petite. His gradibus via, veritas, et vita legitime certantibus, præstatur: Christus est via qua ambulatur, veritas qua invenitur, ostium ad quod pulsatur, ut ad ipsum per ipsum ingrediamur. AUG. Operose quidem quod ista tria inter se differant exponendum putavi, sed longe melius, etc., usque ad non enim dixit petentibus, et quærentibus, et pulsantibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 8:22

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 8:21Acts 8Acts 8:23 →