The Bible Software
bible.softwareActsActs 8 › Acts 8:23

Acts 8:23

In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For I perceive that thou art in the gall of bitterness, and in the bond of iniquity.

In Context

22Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui. + 8.22 Pœnitentiam age. Pro cupiditate, et pravo sensu quo putasti de Spiritu commercium fieri posse. RAB. Ut omnes videant id quod es. Non quod ignoret Petrus eum pœnitentiam non acturum, sed quia omnibus justum est prædicare, suum facit officium, ut ille sit inexcusabilis. Coram omnibus etiam arguitur ne amplius ab eo fallantur. Roga Deum. Cui patet cor, de quo Propheta: Quam bonus Isræl Deus Psal. 72.; quem fallere nemo potest, quia Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum Sap. 1..

24Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis. + 8.24 Precamini. Causa desperationis non audet ipse precari, sed apostolos rogat, ut pro se precentur, nec pro se audet orare, qui non credit se exaudiendum esse. Apostolis etiam ficte loquitur. Quæ dixistis. Non quæ credidi, sed quasi infidelis eis imputat quæ ventura sunt.

Read all of Acts 8

Cross References

Deuteronomy 29:18Ne forte sit inter vos vir aut mulier, familia aut tribus, cujus cor aversum est hodie a Domino Deo nostro, ut vadat et serviat diis illarum gentium: et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. + 29.18 Ne forte sit. AUG., quæst. 52. LXX: Nunquid aliquis est inter vos, etc., usque ad non conjugem sibi concupiverat alienam.

Job 20:14Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. + 20.14 Panis ejus in utero. Plerumque hypocrita pane sacri eloquii erudiri studet, non ut eo vivat, sed ut doctus appareat; sed dum doctrinæ verbum, quod male quærit, prave intelligit, et in hæreses labitur: contingit ei ut sicut de felle aspidum, sic moriatur de pane. Sed quia Dei eloquia, etiam si recte intelligat, in opere nequaquam servat, in præsenti vita perdit, ut nesciat quod agere voluit.

Proverbs 5:22Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. + 5.22 Iniquitates, etc. Peccator, etc., usque ad quam quo se arctius obligent, agunt.

Isaiah 58:6[Nonne hoc est magis jejunium quod elegi? Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes, dimitte eos qui confracti sunt liberos, et omne onus dirumpe; + 58.6 Colligationes. ID. Peccata intelligimus, etc., usque ad domesticos seminis tui ne despexeris.

Jeremiah 9:15idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis. + 9.15 Idcirco hæc dicit Dominus. Potest de vicino tempore prophetari, quo capti sunt a Chaldæis: et proprie de hoc, quo in omnibus gentibus sunt dispersi et toto orbe divisi.

Lamentations 3:19Zain Recordare paupertatis, et transgressionis meæ, absinthii et fellis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 8:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 8:22Acts 8Acts 8:24 →