The Bible Software
bible.softwareActsActs 8 › Acts 8:31

Acts 8:31

Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum. + 8.31 Quomodo, etc. Hic arguit illorum audaciam qui existimant sine doctore Scripturam divinam intelligere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said, How can I, except some man should guide me? And he desired Philip that he would come up and sit with him.

In Context

30Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quæ legis? + 8.30 Putasne intelligis, etc. RAB. Suas invicem linguas agnoscunt, vel per doctrinam eunuchi vel per spiritum Philippi.

32Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic: [Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.

Read all of Acts 8

Cross References

2 Kings 5:26At ille ait: Nonne cor meum in præsenti erat, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes ut emas oliveta, et vineas, et oves, et boves, et servos, et ancillas.

Psalms 25:8Domine, dilexi decorem domus tuæ, et locum habitationis gloriæ tuæ. + 25.8 Domine. CASS. Petit ne malis in judicio misceatur, quia non eis, sed concordat domui Dei. Dilexi decorem. CASS. Hæc ideo faciam, quia lilexi me facere decoram domum tibi, et locum, quo gloriose habites, ut de gloria et essentia Dei aliquid capiam. 1

Psalms 73:22Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die. + 73.22 Exsurge, Deus. CASS. Jam excutit Asaph intelligens terrena promissa Veteris Testamenti. Causam tuam. Dicunt enim: Ubi est Deus tuus? Contemptus est a Judæis ambulans in terra, et a falsis Christianis sedens in cœlo. Judica ergo, non fallatur spes mea, qui credidi quod non vidi. Causam tuam. Post omnia, facit causam judicis, cui negotii sui qualitas intimatur. Causam tuam, contra illos, qui obmurmurant, ut manifesta veritate prædicent quod stulte abnuebant. Tota die. AUG. Ideo dicit, ut ipsa continuatio mansuetudinem patientis judicis incitaret. 1

Isaiah 29:18Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi cæcorum videbunt.

Matthew 18:3et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum.

Romans 10:14Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante? + 10.14 Quomodo ergo invocabunt, etc. Probato, qoud de utroque assumitur populo, ostendit per quid, scilicet per missionem utrisque factam, quam qui non receperit, inexcusabilis est. Invocatio salvat, ergo oportet credere: quia, quomodo, etc. Aut quomodo credent, etc. Quasi dicat: Non credent, nisi audiant. Nec enim olim aliquis credidit qui non aliquo modo audivit vel interius vel exterius. Dicit autem quod credere ex auditu sit, audire ex prædicatione, prædicare ex missione Dei; ita ut totum descendat ex fonte gratiæ. Prædicatio autem vere est ex missione, quia et pseudo bene nuntiantes, misit Deus qui in bonum malo novit uti. Aliquando etiam malos malis mittit in iram, id est prædicare permittit malos malis ad eorumdem pœnam, ut vicissim per se, sicut justum est, pereant. AUG. Apostolus quod ait: Quomodo credent ei quem non audierunt? De gentibus dixit, etc., usque ad prædicatores Christi esse mittendos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 8:31

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 8:30Acts 8Acts 8:32 →