Acts 8:32
Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic: [Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 39:2[Exspectans exspectavi Dominum, et intendit mihi. + 39.2 Exspectans exspectavi. ID. Exspectat, et ingratus: sed exspectans exspectat. AUG. Auctoritas ab antiquis in Abraham et cæteris, etc., usque ad qui noster est per cultum, non aliorum. Dominum. ID. Non hominem, qui potest fallere et falli, et qui mecum indiget. Intendit. ID. Mihi, ut prodesset: non me, ut et malos. 1
Psalms 44:11Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam; et obliviscere populum tuum, et domum patris tui. + 44.11 Audi, filia. CASS. Laus sponsæ summissior, sed quadruplex, a forma, a gloria, ab adolescentulis, a prole. AUG. Audi, filia. Alloquitur Propheta reginam, tanquam unus de patribus. Judæi viderunt et occiderunt, tu audi Evangelium, et credendo videbis Deum: hic per imaginem, in futuro per speciem. Vel, Audi prophetias, quæ incarnationem prædixerunt, et vide impletas. 1
Jeremiah 11:19Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam: et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius.
Jeremiah 51:40Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum hædis.
Luke 23:34Jesus autem dicebat: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta ejus, miserunt sortes. + 23.34 Jesus autem, etc. Quia Lucas Christi sacerdotium scribere disposuit, recte Dominus apud Deum pro persecutoribus jure sacerdotis intercedit, et latroni confitenti paradisum pandit, nec frustra orat, sed pro eis qui post passionem ejus crediderunt, impetrat. Non pro eis orat, qui per invidiam et superbiam Filium Dei intellexerunt, negant et crucifigunt, sed pro eis qui zelam Dei habentes, sed non secundum scientiam, nescierunt quid fecerunt. Dividentes. De his Joannes latius. Quadripartita vestis significat Ecclesiam toto orbe, quæ quatuor partibus constat, diffusam, omnibus partibus æqualiter, id est, concorditer distributam. Tunica sortita, omnium partium significat unitatem, quæ charitatis vinculo continetur. Sortes. In sorte Dei gratia commendata est. Sic quippe in uno ad omnes pervenit, cum sors omnibus placuit, quia et Dei gratia in unitate ad omnes pervenit, et cum sors mittitur, non personæ cujusquam vel meritis, sed occulto Dei judicio creditur.
John 18:9Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.