Acts 9:21
Stupebant autem omnes qui audiebant, et dicebant: Nonne hic est qui expugnabat in Jerusalem eos qui invocabant nomen istud: et huc ad hoc venit, ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum? + 9.21 Nonne. RAB. Exemplum dat non erubescendi, ubi potest veritas mutare sententias suas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 23:23Non est augurium in Jacob, nec divinatio in Israël: temporibus suis dicetur Jacob et Israëli quid operatus sit Deus. + 23.23 Non est augurium in Jacob. ORIG., hom. 16 in Num. Alia littera, etc., usque ad neque divinatio in Isræl. Sequitur: In tempore dicetur Jacob, et Isræli quod perficiet Deus: id est cum oportet, cum expedit, etc., usque ad quæ Moyses his credo de causis vocavit immunda. In Isræl. Qui per fidei puritatem et munditiam mentis videt Deum, nec ipsum Balaam reciperet, sed verbum quod Deum posuit in ore ejus respuere non audet. Nisi enim verbum a Deo esset, non illud famulo suo Moysi procul absenti, cum Balaam hæc diceret, revelasset.
Isaiah 8:18Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion: + 8.18 Pueri mei, ex Deo nati. Alii Prophetæ et eorum discipuli. Legunt hoc quidam de duobus filiis Isaiæ, etc., usque ad qui in portentum sæcularis sapientiæ et superbiæ Judæorum fuerunt.
Matthew 13:54Et veniens in patriam suam, docebat eos in synagogis eorum, ita ut mirarentur, et dicerent: Unde huic sapientia hæc, et virtutes? + 13.54 Ut mirarentur. Magna cæcitas, quem verbis et factis Christum cognoscunt, ob generis notitiam contemnunt.
John 9:8Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est.
Acts 2:12Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes: Quidnam vult hoc esse?
Acts 4:13Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant: + 4.13 Sine litteris, etc. Non quia litteras omnino nescirent, sed quia grammaticæ artis peritiam non haberent, hæc dicebantur. Idiotæ. Idiotæ dicebantur, quia proprium ingenium non exercuerant per doctrinam: Græce, Latine proprietas. BEDA. Illitterati mittuntur ad prædicandum, ne fides credentium non Dei virtute, sed eloquentia fieri putaretur: secundum illud: Non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi I Cor. 1..