Acts 9:29
Loquebatur quoque gentibus, et disputabat cum Græcis: illi autem quærebant occidere eum. + 9.29 Cum Græcis. Græci Judæi dicuntur, quod inter Græcos dispersione sunt nati.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28Et erat cum illis intrans et exiens in Jerusalem, et fiducialiter agens in nomine Domini.
Cross References
Acts 6:1In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum. + 6.1 Græcorum. RAB. Sive advenarum gentilium in civitate conversantium: sive, etc., usque ad quotidiano ministerio gravabantur. Despicerentur. ID. Ex defectu plus gravarentur.
Acts 9:20Et continuo in synagogis prædicabat Jesum, quoniam hic est Filius Dei. + 9.20 Et continuo. Implet sermonem Domini dicentis: Qui vult venire post me, abneget semetipsum Luc. 9., etc.
Acts 11:20Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum. + 11.20 Erant autem quidam. RAB. Non de illis qui fuerant dispersi ab Jerusalem, sed, etc., usque ad inter Græcos conversati sunt in dispersione.
Acts 18:19Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis.
2 Corinthians 11:26in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: + 11.26 Periculis latronum, etc. Quos diabolus (cum in civitate occidere non posset) ei excitabat in via, cum tamen nihil ferret, quod latrones cuperent.
Jude 1:9Cum Michaël Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiæ: sed dixit: Imperet tibi Dominus. + 1.9 Cum Michæl, etc. Id est cum Moyses, qui ut Deus erat constitutus Pharaoni, et qui erat princeps et nuntius, quantum ad alios, disputans cum Pharaone, altercaretur, id est signa faceret alterna contra signa magorum, de corpore Moysi, id est populo Isræl, ut permitteret illos sacrificare Deo suo, non est ausus inferre pœnam blasphemiæ hujus sæculi, sed dixit: Imperet tibi Dominus. Vel aliter: Cum Dominus Jesus altercaretur cum Pilato, de corpore Moysi, id est de Ecclesia, noluit aliquam blasphemiam inferre, sed tanquam ovis ad occisionem ductus.