The Bible Software
bible.softwareActsActs 9 › Acts 9:33

Acts 9:33

Invenit autem ibi hominem quemdam, nomine Æneam, ab annis octo jacentem in grabato, qui erat paralyticus. + 9.33 Nomine Æneam. RAB. Æneas signat genus humanum languens, etc., usque ad qui infirmatur voluptate carnis, et delectatione sæculi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And there he found a certain man named Aeneas, which had kept his bed eight years, and was sick of the palsy.

In Context

32Factum est autem, ut Petrus dum pertransiret universos, deveniret ad sanctos qui habitabant Lyddæ.

34Et ait illi Petrus: Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit. + 9.34 Surge. Quem de paralysi curaverat, surgere et sternere sibi præcepit, insinuans ut qui fidem in corde perceperat, non solum torporem discutiat, sed etiam opera paret in quibus quiescat.

Read all of Acts 9

Cross References

Mark 5:25Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim, + 5.25 Et mulier, etc. Pergente Domino ad filiam archisynagogi, morbosa mulier annis duodecim præripit sanitatem, et post filia sanata est et suscitata est: quia sic dispensata est salus humani generis, ut primo aliqui ex Isræl, deinde plenitudo gentium, et sic omnis Isræl salvus fiet. BEDA. Notandum quod puella duodenis et mulier duodecim annis sanguine fluxit, etc., usque ad hæc dum Christus Judæam sanare discerneret, jam paratam aliisque promissam salutem spe certa prævenit.

Luke 13:16Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati? + 13.16 Hanc autem, etc. Filia Abrahæ, quæque fidelis anima filia Abrahæ, Ecclesia de utroque populo ad fidem collecta, quæ tempore legis et Dominicæ resurrectionis impleto, per septiformem gratiam Spiritus sancti vincula longæ captivitatis erupit: et sic idem est bovem vel asinum a præsepio solutos ad potum agi, quod est filiam Abrahæ a vinculo noxiæ inclinationis erigi

John 9:1Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate: + 9.1 Et præteriens. Non stans in via peccatorum, sed secus viam nostræ mortalitatis. Cæcum. Cæcus significat humanum genus, in quo cæcitas naturalis, quia peccante primo homine, vitium propter naturam inolevit, unde secundum mentem omnis homo cæcus natus est.

Acts 3:2Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum. + 3.2 Portam templi, etc. Hanc portam ædificavit Joathan filius Oziæ rex Juda, sublimissimam. Omnes siquidem portæ templi in terra fuerunt, excepta Speciosa quæ pendebat: quæ ab Hebræis vocatur Porta Joathan. BEDA. Porta templi Speciosa Dominus est, per quam, etc., usque ad claves cœli sunt datæ.

Acts 14:8Hic audivit Paulum loquentem. Qui intuitus eum, et videns quia fidem haberet ut salvus fieret,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 9:33

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 9:32Acts 9Acts 9:34 →