Acts 9:34
Et ait illi Petrus: Ænea, sanat te Dominus Jesus Christus: surge, et sterne tibi. Et continuo surrexit. + 9.34 Surge. Quem de paralysi curaverat, surgere et sternere sibi præcepit, insinuans ut qui fidem in corde perceperat, non solum torporem discutiat, sed etiam opera paret in quibus quiescat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 9:6Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. + 9.6 Tunc ait paralytico. Ecce per remissionem pœnæ, dimissionem culpæ intellige. Surge. Surgere, est animam a carnalibus desideriis abstrahere. Lectum tollere, est carnem a terrenis desideriis ad voluntatem spiritus attollere. Domum ire, est ad paradisum redire, vel ad internam sui custodiam, ne iterum peccet. Tolle lectum tuum et vade in domum tuam. Ut quod fuit testimonium infirmitatis, sit probatio sanitatis.
John 2:11Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. + 2.11 Hoc fecit. HIER. In initio signorum quæ mortalis mortalibus erat daturus, aquam vertit in vinum, sicut jam immortalis discipulis aperuit sensum, ut in lege et prophetis intelligerent Christum, ita carnales mentes prius sapore sapientiæ imbuit, postea resuscitatos majori gloria completurus.
Acts 3:12Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare?
Acts 4:10notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.