Acts 9:7
Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. + 9.7 Surge. Impiger operare ut bos, et esto doctor Ecclesiæ. In lege scriptum est: Non alligabis os bovi trituranti I Cor. 9.. Ingredere. RAB. Ingressurus civitatem terretur, ne sanctis tristitiam inferat; dehinc Dominus jubetur ingredi, ut fidem discat quam impugnaverat. Et dicetur. Exemplum discendi datur, et superbia increpatur, ut nullus alium indignum existimet a quo doceatur quod ignorat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And the men which journeyed with him stood speechless, hearing a voice, but seeing no man.
In Context
6Et tremens ac stupens dixit: Domine, quid me vis facere?
Cross References
Matthew 24:40Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur. + 24.40 Tunc, etc. Lucas, in illa nocte, id est, in illa tribulatione qua probantur, in qua alii permanent, alii cadunt. Duo erunt. Duæ differentiæ prædictorum sunt in Ecclesia, quasi in agro laborantium, eorum qui sincere Christum annuntiant, et eorum qui verbum Dei adulterant.
Acts 22:9Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum. + 22.9 Audierunt. ID. Intellexerunt, sed solum sonum vocis Pauli, vel ejus qui Paulo loquebatur.