Acts 9:8
Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum. + 9.8 Apertis oculis. RAB. Ostenditur ei in corpore quod prius patiebatur in anima. Sicut enim apertus oculus sine visu, sic lex inutilis sine fide Christi. BEDA. Oculis non posset rursus bene videre, nisi prius excæcatus, et propriam sapientiam, quæ turbatur, excludens, fidei se committeret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 19:11et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent. + 19.11 Percusseruntque cæcitate. AUG. ubi supra. Græce, id est, avidentia, si possit dici, quæ faciat non videri, non omnia, sed quod non est opus. Quomodo enim deficerent quærendo ostium, si cæcitate percussi essent, ut nihil viderent? sua enim calamitate turbati, nihil ulterius requirerent. Hac percussi erant, qui Eliseum quærebant, et qui Christum post resurrectionem cum ipso ambulantes non cognoscebant.
2 Kings 6:17Cumque orasset Eliseus, ait: Domine, aperi oculos hujus, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit: et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei.
Acts 13:11Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ: et circuiens quærebat qui ei manum daret. + 13.11 Et nunc, etc. Eris cæcus, etc. Oportuit Paulum miracula agere ad consummationem apostolatus, quem diu contra stimulos calcitrantem Dominus elegerat.