The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 24 › Matthew 24:40

Matthew 24:40

Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur. + 24.40 Tunc, etc. Lucas, in illa nocte, id est, in illa tribulatione qua probantur, in qua alii permanent, alii cadunt. Duo erunt. Duæ differentiæ prædictorum sunt in Ecclesia, quasi in agro laborantium, eorum qui sincere Christum annuntiant, et eorum qui verbum Dei adulterant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Then shall two be in the field; the one shall be taken, and the other left.

In Context

39et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.

41Duæ molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur. + 24.41 Duæ molentes. Duæ differentiæ sequentium orbem rerum mobilium, qui feminino genere designantur, quia majorum consilio reguntur feminæ a viris. Duo in lecto. Qui otium eligunt et quietem, quæ significantur nomine lecti, nec sæcularibus, nec ecclesiasticis negotiis occupati. Unus assumetur. Qui propter Deum continere studet, ut sine sollicitudine vivens cogitet quæ Dei sunt. Qui autem humana laude vel aliqua vitiorum corruptione monasticam vitam elegerit, relinquetur a Deo. Non sunt alia genera hominum, quam hæc tria in Ecclesia. Unde Ezechiel tres viros liberatos vidit, Nœ, Daniel et Job, id est rectores ut Nœ, continentes ut Daniel, conjugatos ut Job. Et secundum hæc tria genera hominum, tres supponit parabolas. In prima agit de laborantibus in agro, quod est ubi dicit: Vigilate ergo. In secunda agit de exsistentibus in lecto, quod est ubi dicit: Simile est regnum cœlorum decem virginibus. In tertia agit de molentibus in mola, quod est ubi dicit: Sicut enim homo peregre proficiscens, etc.

Read all of Matthew 24

Cross References

Luke 17:34Dico vobis: In illa nocte erunt duo in lecto uno: unus assumetur, et alter relinquetur: + 17.34 In illa nocte. Id est in illa tam tenebrosa tribulatione ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi Matth. 24.. Duo in lecto. Illi scilicet qui otium eligunt, neque sæcularibus, neque ecclesiasticis negotiis occupati.

1 Corinthians 4:7Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? + 4.7 Quis enim te discernit. A massa perditorum? Nullus nisi Deus. Vel si baptizatus es a Petro, quomodo discerneris ab eo qui a Paulo? Nihil ille habet a baptista, nihil tu. Vel redarguit illos eosdem, qui gloriabantur de magisterio pseudo. Quasi dicat: Gloriaris pro illis, sed quid habes ab illis quod non a me? et si a me, quid contra me gloriaris, quasi non idem a me acceperis? Quid autem, etc. Aliud genus arrogantiæ amovere conatur, scilicet ne homo superbiat propter aliquam gratiam a Deo sibi datam, putans se eam habere a se vel a ministro. Si autem accepisti. Hoc dicit contra illos, qui eadem quæ ab Apostolo audientes, de magisterio pseudoapostolorum gloriabantur, qui per eloquentiam commendantes, gloriam in se vertebant; cum Apostolus contemptibilem se videri fecerat, ut gloriam Deo faceret. Ideo Apostolus ironice eis loquitur, quasi concedens quod eis de seipsis videbatur, cum subdit.

2 Peter 2:7et justum Lot oppressum a nefandorum injuria, ac luxuriosa conversatione eripuit: + 2.7 Loth oppressum. BEDA. Cruciabant justum iniqua proximorum facta et dicta, quæ cernens, corrigere non valebat, ipse autem in bonis actibus se reservabat. Nec visis, vel auditis flagitiis se fuscabat. Dicitur item visu, vel auditu justus; quia nihil in illo videbant, nihil de eo audiebant, nisi quod pertinebat ad justitiam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 24:40

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 24:39Matthew 24Matthew 24:41 →