Amos 1:13
Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus filiorum Ammon, et super quatuor non convertam eum, eo quod dissecuerit prægnantes Galaad ad dilatandum terminum suum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Mittam ignem in Theman, et devorabit ædes Bosræ.
Cross References
Deuteronomy 2:19et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad prælium: non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem.
Judges 10:7Contra quos Dominus iratus, tradidit eos in manus Philisthiim et filiorum Ammon.
1 Samuel 11:1Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare cœpit adversum Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas: Habeto nos fœderatos, et serviemus tibi. + 11.1 RAB. Jabes sensus: Galaad acervus testimonii. Naas, id est serpens, scilicet diabolus ascendit contra sensum testimonii Scripturæ eruditum.
2 Samuel 12:31populum quoque ejus adducens serravit, et circumegit super eos ferrata carpenta: divisitque cultris, et traduxit in typo laterum: sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon. Et reversus est David et omnis exercitus in Jerusalem.
2 Kings 15:16Tunc percussit Manahem Thapsam, et omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa: noluerant enim aperire ei: et interfecit omnes prægnantes ejus, et scidit eas.
2 Chronicles 20:1Post hæc congregati sunt filii Moab et filii Ammon, et cum eis de Ammonitis, ad Josaphat, ut pugnarent contra eum. + 20.1 De Ammonitis. Idumæos significat, sed scriptor historiæ maluit quod gerebatur associatorum notare vocabulo, quam impietatem impudentium publice divulgare.