Micah 7:5
Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 14:17Septem igitur diebus convivii flebat ante eum: tandemque die septimo cum ei esset molesta, exposuit. Quæ statim indicavit civibus suis.
Job 6:14Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Domini derelinquit. + 6.14 Qui tollit ab amico suo. Ibid. Amicus est quilibet proximus, etc., usque ad qui intus dudum æterna negligendo perierunt: de quibus recte dicitur:
Psalms 118:8Justificationes tuas custodiam; non me derelinquas usquequaque. 1
Jeremiah 9:4Unusquisque se a proximo suo custodiat, et in omni fratre suo non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, et omnis amicus fraudulenter incedet. + 9.4 Unusquisque, etc. GREG. Callidus hostis cum a bonorum cordibus expelli se conspicit, eos qui ab illis valde diliguntur exquirit, et per eorum verba blandiens loquitur, qui plus cæteris amantur, ut dum vis amoris cor perforat, facile persuasionis gladius ad intimæ rectitudinis intima irrumpat. A proximo suo. HIER. Quia et inimici hominis domestici ejus Mich. 6.. Fratrum quoque gratia rara. Et tradet pater filium, et filius patrem. Et duo in tres, et tres in duo dividentur Luc. 12..