Amos 5:25
Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Have ye offered unto me sacrifices and offerings in the wilderness forty years, O house of Israel?
In Context
24Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis.
Cross References
Deuteronomy 32:17Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant: novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum: + 32.17 Novi recentesque. Recedentes a cultura Dei, invenerunt sibi deos quos patres eorum coluerunt.
Nehemiah 9:18et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem, et dixissent: Iste est deus tuus, qui eduxit te de Ægypto: feceruntque blasphemias magnas:
Isaiah 43:23Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me; non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi præbui in thure. + 43.23 In thure. Per thus et calamum, qui est sarculus arboris aromaticæ, omnia aromata accipe.
Ezekiel 20:16quia judicia mea projecerunt, et in præceptis meis non ambulaverunt, et sabbata mea violaverunt: post idola enim cor eorum gradiebatur.
Hosea 9:9Profunde peccaverunt, sicut in diebus Gabaa. Recordabitur iniquitatis eorum, et visitabit peccata eorum.
Acts 7:42Convertit autem Deus, et tradidit eos servire militiæ cæli, sicut scriptum est in libro prophetarum: [Numquid victimas et hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto, domus Israël? + 7.42 Militiæ cœli. Militia cœli aliquando dicitur exercitus angelorum, sed in hoc loco, sidera militiam cœli nominat, cum protinus addat, sidus Dei vestri. In libro, etc. Quamvis multi sint prophetæ, unus tamen liber dicitur esse, et apud Hebræos unus est liber. Nunquid victimas. RAB. Quamvis necessitate serviendi Deo libarent, mente tamen, etc., usque ad semper corde in Ægyptum sunt reversi. Quæritur quomodo non obtulerint Deo, cum legatur Deo eos quædam obtulisse, non voluntate, sed metu pœnarum? Deus autem non quæ offeruntur, sed voluntatem offerentium accipit.