Isaiah 43:23
Non obtulisti mihi arietem holocausti tui, et victimis tuis non glorificasti me; non te servire feci in oblatione, nec laborem tibi præbui in thure. + 43.23 In thure. Per thus et calamum, qui est sarculus arboris aromaticæ, omnia aromata accipe.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 2:1Anima cum obtulerit oblationem sacrificii Domino, simila erit ejus oblatio; fundetque super eam oleum, et ponet thus,
Proverbs 15:8Victimæ impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia.
Isaiah 1:11Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? dicit Dominus. Plenus sum: holocausta arietum, et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum, nolui. + 1.11 Plenus sum. ID. Quasi dicat: Putatis me indigere his vel delectari? Ego autem plenus sum, id est, nullo indigeo. Mea enim est terra et plenitudo ejus. Vel plenus sum, id est, tædio affectus, quia non bene offertis. Holocausta arietum, etc., usque: Judicare pupillo, etc. Sacrificia Judæorum respuit, obedientiam Evangelii commendat: Holocausta arietum, etc. Ultimam templi destructionem indicat, quæ in perpetuum perseverat. Post Babylonicam enim captivitatem, a Zorobabel templum ædificatum est, et in eo diu sacrificatum est. ID. Holocausta arietum. Potest et de illis accipi, qui, cum Dei præcepta despiciant, volunt illum multitudine sacrificiorum placare, et peccandi licentiam emere. Vel qui rapinam et avaritiam altari offerunt, et pauperibus tribuunt. Nolui. Præterito utens, ostendit se nunquam Judæorum sacrificia amasse, sed propter significatum ad tempus sustinuisse: et vero sacrificio impleto, pro nihilo reputasse.
Jeremiah 7:22quia non sum locutus cum patribus vestris, et non præcepi eis, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de verbo holocautomatum et victimarum: + 7.22 Quia non sum locutus. ID. Manifeste ostendit, quia primum decalogum dederit, etc., usque ad necessaria ergo fuit gratia evangelica, quæ eos non merito suo, sed Dei misericordia conservaret.
Amos 5:25Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël?
Zechariah 7:5Loquere ad omnem populum terræ, et ad sacerdotes, dicens: Cum jejunaretis, et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos, numquid jejunium jejunastis mihi?