Amos 9:13
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et comprehendet arator messorem, et calcator uvæ mittentem semen: et stillabunt montes dulcedinem, et omnes colli culti erunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 26:5Apprehendet messium tritura vindemiam, et vindemia occupabit sementem: et comedetis panem vestrum in saturitate, et absque pavore habitabitis in terra vestra. + 26.5 Apprehendet messium tritura. ORIG. Anima quæ germinat ex verbo Dei, etc., usque ad cum conservis in tempore dispensandum remaneat. Apprehendet. Panis enim cor hominis confirmat, vinum lætificat Psal. 103.. Quæ de continentia, de observantiis et de custodiis mandatorum dicuntur, frumentum videntur, ex quo conficitur panis qui corda confortat. Ea vero quæ ad scientiam pertinent et occultorum exploratione lætificant mentem, vino et vindemiæ comparantur. Cor enim lætatur cum obscura [occulta] explanantur. Vindemiam. Fructum animæ. Vindemia enim arbor est. Hæc autem simul habere, id est corpore et anima fructificare, magnæ benedictionis est. ISICH. Congregans enim anima virtutes suas mox desiderat alias. Unde: Quæ retro sunt obliviscens, ad priora me extendo Philip. 3.. Vindemia. ORIG. Quasi dicamus, etc., usque ad ut de spiritu metamus vitam æternam. Panem vestrum. Scilicet qui de cœlo descendit, et dat vitam mundo; non qui plus abundat malis quam bonis. Absque pavore. Si corpus stabile fuerit, et anima fructificaverit, securi erimus in terra nostra, quia caro non concupiscet adversus spiritum Galat. 4..
Psalms 97:5Psallite Domino in cithara; in cithara et voce psalmi; + 97.5 Jubilate. CASS. Secundo dicit omnibus modis laudandum esse et annuntiandum, quia venit judex. 1
Isaiah 55:13Pro saliunca ascendet abies, et pro urtica crescet myrtus; et erit Dominus nominatus in signum æternum quod non auferetur.] + 55.13 Pro saliuncula. Saliuncula, aculeis et punctionibus plena. Abies, alta, procera, fabricandis domibus apta, pice fecunda. Et erit Dominus. Alii. Et erit Dominus in nomen et in signum sempiternum quod non deficiet.
Hosea 2:21Et erit in die illa: exaudiam, dicit Dominus, exaudiam cælos, et illi exaudient terram.
Joel 3:20Et Judæa in æternum habitabitur, et Jerusalem in generationem et generationem.
John 4:35Nonne vos dicitis quod adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis: levate oculos vestros, et videte regiones, quia albæ sunt jam ad messem. + 4.35 Nonne vos dicitis. Cum quærat fidem et salutem populorum, fervet in opus, et operarios mittere disponit. Levate oculos vestros. Intellectu mentis considerate quod, transacta hieme, id est infidelitate, adest calor fidei et parata sunt corda, ut opera justitiæ ex eis colligatis, quasi dicat: Juvate ad implendum voluntatem Patris. Et bene potestis, quia parata est messis, id est, videte gentes facile credentes.