Colossenes 2:11
in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis:
Cross References
Deuteronomy 30:6Circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, ut possis vivere.
Mark 14:58Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo.
Acts 7:48Sed non Excelsus in manufactis habitat, sicut propheta dicit: + 7.48 Sed non Excelsus. RAB. Ex sententia Salomonis Judæos convincit, etc., usque ad non in solo templo Judæorum eum habitare. Sicut per prophetam, etc. De tabernaculo primo, quod fuit umbra et non veritas, prius dixit, postea testimonium posuit dicentis de tabernaculo quod verius fuit. Si introiero in tabernaculum Domini, etc., ad ultimam sententiam posuit Deum. Ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum.
Romans 2:29sed qui in abscondito, Judæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est. + 2.29 Circumcisio cordis. ORIG. Est quæ purificat animam, et vitiorum maculas abscindit. Cujus laus. AMBR. Laudat Deus credentem, etc., usque ad quod coram hominibus apparebat in opere. Non ex hominibus. AUG. Circumcisionem autem cordis dicit, puram scilicet ab omni illicita concupiscentia voluntatem: quod non fit littera docente et minante, sed spiritu adjuvante atque sanante.
2 Corinthians 5:1Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis. + 5.1 Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur quod ædificationem, etc. Id est corpus immortale habebimus, si corpus per tribulationes dissolvatur, et ideo, quoniam sic dissolvetur, ut conditio et causa sit præmissa. Non manufactam, sed æternam. Id est non hominum complexione factam, scilicet, non humanæ generationis ope productam nec humanis fomentis auctam, sed a Deo ineffabiliter compactam. Æternam. Quia in ea sine manebitur.
Galatians 2:20Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me. + 2.20 Vivo. In virtutibus vigorem bene operandi habeo. Jam non ego. Ille peccator, qui prius eram. Vivit vero in me Christus. Id est, novitas Christi apparet in me. Ad quid ergo lex?