The Bible Software
bible.softwareColossiansColossians 2 › Colossians 2:10

Colossians 2:10

et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And ye are complete in him, which is the head of all principality and power:

In Context

9quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter: + 2.9 Corporaliter. Non quia corporeus sit Deus, sed verbo translato usus est, quia in templo manufacto, non corporaliter, sed umbratiliter habitavit, id est præfigurantibus signis. Corporaliter, quia in Christi corpore quod sumpsit de virgine tanquam in templo habitat Deus, sed non ita in sanctis, quia ille caput in quo omnes sensus, insistit; quasi solus tactus, quibus datus est spiritus ad mensuram, de quibus non potest dici: Verbum caro factum est Joan. 1., nec quisquam illorum dicitur unigenitus Dei.

11in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi:

Read all of Colossians 2

Cross References

1 Corinthians 1:30Ex ipso autem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et justitia, et sanctificatio, et redemptio: + 1.30 Ex ipso autem. Non glorietur quis ex se, sed tamen est alia gloria, quia ex ipso vos estis.

Ephesians 1:20quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus: + 1.20 Suscitans illum, etc. Exemplum autem gloriæ sanctorum consistit in resurrectione Salvatoris, ut in ea cognoscant fideles quod eis promissum est. Ad dexteram suam. Dextera est beatitudo æterna, quæ sanctis datur: sinistra est miseria, quæ impiis. Nulla enim forma corporis Deus finitur et concluditur.

Ephesians 4:15Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus: + 4.15 Christus. Unctus dicitur. Et in Veteri Testamento reges ungebantur.

Colossians 1:16quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt:

Hebrews 5:9et consummatus, factus est omnibus obtemperantibus sibi, causa salutis æternæ, + 5.9 Omnibus obtemperantibus. Tantum valet passio, ut omnibus sufficiat ad salutem, quæ salus bene potest esse per eum, quia ipse est appellatus, etc. Factus est causa salutis, non cujuslibet, sed æternæ; nec paucis, sed omnibus; hac tamen conditione, ut obtemperent ei. Non enim aliter salutem consequi poterunt. Et bene potest ipse causa salutis esse cæteris, quoniam appellatus est a Deo pontifex, sicut et ipse suis operibus realiter ostendit se talem esse. Nam quia pontificis officium implevit, atque Patri fuit in omnibus obediens, et in seipso pervenit ad tantum bonorum omnium consummationem, ut sufficeret etiam ad aliorum salutem, idcirco appellatus a Deo est pontifex, et hoc, juxta ordinem Melchisedech, scilicet, ut omnis ordo divinitatis in eo consideretur, qui considerari potuit in Melchisedech.

Revelation 5:9et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione: + 5.9 Cantabant canticum. Cum exsultatione Novum Testamentum Ecclesia opere profitetur, dum in morte ejus baptizat. Tribu. Dicitur a tribus ordinibus, in quibus duo et septuaginta linguæ in singulis, quarum multi populi, in populo nationes. Tres ordines salvandorum, Nœ, Daniel, Job. Vel tres ordines gentium, Græci, Hæbræi, Christiani.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Colossians 2:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Colossians 2:9Colossians 2Colossians 2:11 →