Colossians 2:12
consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. + 2.12 Consepulti ei. Id est ad similitudinem sepulturæ ejus baptizati. Per fidem operationis. Id est credendo opera Dei. Exponit unum de operibus Dei, quod præcipue necesse est credere volentibus resurgere, scilicet quod Christum suscitavit Deus, et quod exemplo Christi suscitabit illos unde subdit: Qui suscitavit, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
John 1:12Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus: + 1.12 Filios Dei fieri. Mirabilis potestas ut qui filii diaboli erant, et filii Dei et fratres Christi per eum liberati dicantur, quo autem ordine filii Dei fiant, et quomodo hæc generatio distat a carnali, subditur: Qui non ex sanguinibus.
Acts 2:24quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. + 2.24 Suscitavit. Non usitata cum cæteris, atque communi resurrectione quæ in finem differtur, sed quæ die tertia celebraretur, ut assertio hujus resurrectionis testimonium esset Deitatis. RAB. Suscitavit, secundum humanitatem, quam maxime oderant Judæi. Solutis doloribus. Videtur esse sensus hujus sententiæ, quod Domino ad inferos descendente dolores pœnarum soluti sint, quia eum tangere non potuerunt, sed juxta Græcum in quo scriptum est: Solvens per ipsum mortis dolores, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo, patet, quia per descensum ejus liberati sunt sancti a locis infernorum; qui licet in sinu Abrahæ, id est in consolatione quietis essent, a dolore tamen mortis sive inferi non erant soluti ex toto, quia non meruerant gaudia cœli intrare, donec fieret illud Prophetæ: In sanguine testamenti eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua Zach. 5.. Vincti enim erant antequam educerentur.
Romans 4:24sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis, + 4.24 In eum qui suscitavit Jesum, etc. Sermonem de Domino apte aggressus est, et ait, non propter peccata sua mortuus est, nam hoc modo non debuisset resurgere, sicuti neque quispiam ante illum, sed propter peccata nostra, ut nos ab eis liberaret. Quemadmodum et Abraham ac Saræ matricem senectute ac sterilitate jam emortuos vitæ restituit, filiorumque procreationi.
Romans 6:8Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo,
1 Corinthians 12:13Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus. + 12.13 Etenim. Ostendit quomodo corpus Christi sit unum quia omnes baptizati, id est abluti et in uno spiritu ducti sumus in hoc, ut simus unum corpus, id est unanimes per illum unum spiritum, ut totum corpus hominis una anima vegetatur. Et quia omnes potati sumus in acceptione diversorum donorum Spiritus sancti, in uno spiritu: quia omnia dona ad unum efficiendum dirigit. Non illius persona contemnenda vel præferenda, nec hominibus gloria Dei danda: quia unus et idem in omnibus operatur.
Galatians 3:27Quicumque enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. + 3.27 Induistis. Id est conformes ei facti estis, quod est vobis honor et contra æstus protectio. Quod autem Christus indumentum sit, alibi Apostolus aperit dicens: Induite vos Dominum nostrum Jesum Christum. Induunt autem homines Christum: aliquando usque ad perceptionem sacramenti: aliquando etiam usque ad vitæ sanctificationem. Et illud primum bonis et malis est commune. Hoc alterum vero proprium est bonorum.