The Bible Software
bible.softwareColossiansColossians 2 › Colossians 2:13

Colossians 2:13

Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And you, being dead in your sins and the uncircumcision of your flesh, hath he quickened together with him, having forgiven you all trespasses;

In Context

12consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis. + 2.12 Consepulti ei. Id est ad similitudinem sepulturæ ejus baptizati. Per fidem operationis. Id est credendo opera Dei. Exponit unum de operibus Dei, quod præcipue necesse est credere volentibus resurgere, scilicet quod Christum suscitavit Deus, et quod exemplo Christi suscitabit illos unde subdit: Qui suscitavit, etc.

14delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci: + 2.14 Delens. Non solum vobis gentibus Deus donavit, sed et nobis Judæis prævaricationes, quæ sunt ex lege, dimisit. Et hoc, Delens. Chirographum. Dicit peccatum Adæ, quod tulit et fixit cruci, non autem solum alia: quia nisi hoc et alia tolleret, non liberaremur a morte et inferno. Dum innocens occiditur, peccatum crucifigitur. Decretum, est sententia in cunctis hominibus adversa, qua dictum est: Morte moriemini, etc. Affigens illud. Ut jam cesset, cum omnia sacrificia in oblatione veri agni sint adimpleta.

Read all of Colossians 2

Cross References

Psalms 71:20Defecerunt laudes David, filii Jesse. + 71.20 Defecerunt laudes. ID. Etiam hoc diligentius observandum est, quod illud: Defecerunt hymni David filii Jesse, ad finem septuagesimi primi psalmi pertineat. Id vero quod sequitur: Psalmus Asaph, initium sit sequentis. Hymnus tria habet: laudem Dei cum cantico: nisi enim cantetur hilariter, non est hymnus: non cantat autem qui non amat. Si sit laus, et non est Dei, non est hymnus: et si sit Dei, et non cum cantico, non hymnus. Præter solitum addit: Filii Jesse; David enim homo, quidam filius Jesse, regnavit in Isræl tempore Veteris Testamenti in quo Novum erat, sed occultum: sicut et Christus in David et in Abraham, sed occultus, ut fructus est in radice, sed non apparet. Noverunt autem pauci Prophetæ et Christum, et Novum Testamentum, scilicet in occulto, et pronuntiaverunt revelandum. Illo ergo tempore, pro regno illo, ubi regnavit homo filius Jesse, pro hujusmodi carnalibus carnalis populus laudabat Deum. Sed regno illo et cæteris hujusmodi deficientibus, deficit laus, non Filii Dei, sed filii Jesse. His autem deficientibus quæ Deus subtraxit ut quærerentur ea quæ occulta in illis tegebantur, loquitur Asaph, id est Synagoga, sed fidelis, quæ pie Deum coluit, licet propter terrena, quæ a Deo, non a dæmonibus, ut gentes, quærebat. Attendens autem blasphemos his abundare, pro quibus serviebat, cœpit nutare, nesciens quid in his figuris lateret, quasi non esset aliquid melius quod Deus daret: sed admonitus per hæc sibi subtracta quærere ea quæ non habet cum malis communia, castigans se cum admiratione, dicit: Quam bonus Isræl! Sed quibus? Rectis corde. Primo ergo describens nequitiam malorum, dicit se zelasse prospera eorum; tamen inde correctum, et correctus alios corrigit. CAS. Hic agitur, quod laudes defecerunt: quia jam non dat Deus blanda, ut pueris ad serviendum alliciendis, et hoc dicit Synagoga quæ jam sibi contra hoc quod prius agebat testatur, ut credibilius sit.

Isaiah 1:18[Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. + 1.18 Ut coccinum, etc. ID. Idem est coccus et coccinum, et vermiculus, grande scilicet peccatum, et homicidium et adulterium, etc. Quod autem per nivem, hoc per lanam significatur purgatio, scilicet et ablutio peccatorum. Quasi nix. Quia frigidi erunt contra incentiva vitiorum: Et velut lana, quia vestiti contra frigus perfidiæ. Lana alba, etc. ID. De qua fiat vestis Christi.

Jeremiah 31:34et non docebit ultra vir proximum suum et vir fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus: quia propitiabor iniquitati eorum, et peccati eorum non memorabor amplius. + 31.34 Et non docebit. Ut non quærant Judaicos magistros et mandata hominum, sed doceantur a Spiritu sancto, si tamen templum Dei fuerint, et spiritus Dei habitaverit in ipsis, qui spirat ubi vult, et diversas habet gratias: Notitia tamen unius Dei omnium virtutum possessio est. Omnes enim cognoscent. HIER. Quia omnes erunt etc., usque ad non in natura qua in semetipso etiam cum videretur latuit.

Luke 9:60Dixitque ei Jesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuntia regnum Dei. + 9.60 Sine ut mortui. BED. Mystice. Non revocatur ab officio patris filius, etc., usque ad diaboli perfidias in se sepelire non debet.

Luke 15:32epulari autem, et gaudere oportebat, quia frater tuus hic mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est.

John 6:63si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius? + 6.63 Si ergo, etc. Suspenditur oratio, Quasi dicat: Tunc intelligetis quod non eodem modo quo putatis erogo corpus, et quod hæc gratia morsibus non consumitur, sed spirituali gratia me illis dando, ipsos in corpus meum converto; hinc plane solvit quod ipsos moverat; putabant enim quod corpus distribueret, ille dicit in cœlum se ascensurum utique integrum. Quid ergo tenendum sit, aperte subdit:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Colossians 2:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Colossians 2:12Colossians 2Colossians 2:14 →