The Bible Software
bible.softwareIsaiahIsaiah 1 › Isaiah 1:18

Isaiah 1:18

[Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. + 1.18 Ut coccinum, etc. ID. Idem est coccus et coccinum, et vermiculus, grande scilicet peccatum, et homicidium et adulterium, etc. Quod autem per nivem, hoc per lanam significatur purgatio, scilicet et ablutio peccatorum. Quasi nix. Quia frigidi erunt contra incentiva vitiorum: Et velut lana, quia vestiti contra frigus perfidiæ. Lana alba, etc. ID. De qua fiat vestis Christi.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Come now, and let us reason together, saith the LORD: though your sins be as scarlet, they shall be as white as snow; though they be red like crimson, they shall be as wool.

In Context

17discite benefacere; quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.] + 1.17 Discite benefacere. ID. Non confisi naturæ, etc., usque ad magistrorum terenda sunt limina. Quærite judicium, etc. ID. Victimis Judæorum Evangelica succedunt mandata. Pupillis et viduis providetur, ut securi de conjugibus et liberis martyres ad bella procedant.

19Si volueritis, et audieritis me, bona terræ comeditis. + 1.19 Si volueritis et audieritis, etc. ID. Liberum arbitrium reservatur, etc., usque ad ad laudem Dei transiret religio. ID. Moraliter; anima fidelis et plena judicii, dum Deo obedit, Deus in ea habitat, qui est justificans justitia; si autem a Deo recedit non loco, sed merito, habitatur a malignis spiritibus, qui sunt homicidæ animarum.

Read all of Isaiah 1

Cross References

Psalms 51:7Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. + 51.7 Propterea Deus. CASS. De celeri fine iniqui. Et radicem tuam de terra viventium. AUG. Radix nostra charitas est, etc., usque ad hic enim pulvis, quem projicit ventus a facie terræ. Ibid. Radix mali cupiditas, quæ non fructum parit in terra viventium. Vel, loquitur de Antichristo, cujus radix ministri, qui cum eo nihil habebunt cum sanctis. 1

Isaiah 1:23Principes tui infideles, socii furum. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones. Pupillo non judicant, et causa viduæ non ingreditur ad illos. + 1.23 Socii furum. ID. Accipientes a Scribis et Pharisæis munera, quæ pauperibus auferebant. In passione quoque Domini, infideles fuerunt, nolentes credere in Christum; et socii furum, Scribarum scilicet et Pharisæorum et Judæ proditoris, Socii furum, etc. Nos quoque debemus cavere ne ab illis accipiamus munera, qui de lacrymis pauperum congregant divitias, ne simus socii furum, et ne dicatur de nobis: Si videbas furem, currebas cum eo, etc. Sequuntur retributiones. ID. Quia amicos non putant, etc., usque ad id est, patienter tolera.

Isaiah 41:1[Taceant ad me insulæ, et gentes mutent fortitudinem: accedant, et tunc loquantur; simul ad judicium propinquemus. + 41.1 Taceant insulæ. HIER. Quia in salo gentes, scilicet quæ salsis et amaris fluctibus sæculi tunduntur.I

Isaiah 43:24Non emisti mihi argento calamum, et adipe victimarum tuarum non inebriasti me: verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis; præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.

Isaiah 44:22Delevi ut nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam peccata tua: revertere ad me, quoniam redemi te.

Micah 6:2Audiant montes judicium Domini, et fortia fundamenta terræ; quia judicium Domini cum populo suo, et cum Israël dijudicabitur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Isaiah 1:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Isaiah 1:17Isaiah 1Isaiah 1:19 →