The Bible Software
bible.softwareColossenesColossenes 2 › Colossenes 2:14

Colossenes 2:14

delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci: + 2.14 Delens. Non solum vobis gentibus Deus donavit, sed et nobis Judæis prævaricationes, quæ sunt ex lege, dimisit. Et hoc, Delens. Chirographum. Dicit peccatum Adæ, quod tulit et fixit cruci, non autem solum alia: quia nisi hoc et alia tolleret, non liberaremur a morte et inferno. Dum innocens occiditur, peccatum crucifigitur. Decretum, est sententia in cunctis hominibus adversa, qua dictum est: Morte moriemini, etc. Affigens illud. Ut jam cesset, cum omnia sacrificia in oblatione veri agni sint adimpleta.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Blotting out the handwriting of ordinances that was against us, which was contrary to us, and took it out of the way, nailing it to his cross;

In Context

13Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta:

15et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso. + 2.15 Exspolians principatus et potestates. Auferendo Abraham, Isaac et cæteros justos. Traduxit, longe ab hoc regno ad cœlum duxit. Confidenter. Id est cum spe victoriæ. Triumphans, id est expugnans illos in cruce, quod non est in abscondito, sed palam. Si quis enim perfectionem Ecclesiæ respicit, aperte videtur victus antiquus hostis. Vel, principatus et potestates traduxit, id est ab Ecclesia exterminavit. Triumphans illos in semetipso. Morte sua. Uno quippe verissimo sacrificio pro nobis oblato, quidquid culparum erat (unde nos principatus et potestates ad luenda supplicia vitæ detinebant), exstinxit: unde ergo accepit diabolus exterius potestatem Dominicæ carnis occidendæ, inde interior quæ nos tenebat potestas ejus occisa est.

Read all of Colossenes 2

Cross References

Numbers 5:23Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit, + 5.23 Scribetque sacerdos in libello, etc. Quia scilicet pœna peccatorum in Scriptura sancta explanatur. Quicunque autem eam pie et fideliter hauserit, supplicia peccatorum, quæ in ea narrantur, pertimescens et abstinens a peccatis, fiet ei aqua amarissima in salutem. Qui autem contempserit, inflato ventre, computrescet femur ejus, et erit in maledictionem et in exemplum, quia justo Dei judicio punietur, et erunt ei in opprobrium desideria sua et actus.

Esther 3:12Vocatique sunt scribæ regis mense primo Nisan, tertiadecima die ejusdem mensis: et scriptum est, ut jusserat Aman, ad omnes satrapas regis, et judices provinciarum, diversarumque gentium, ut quæque gens legere poterat et audire pro varietate linguarum ex nomine regis Assueri: et litteræ signatæ ipsius annulo

Psalms 51:1In finem. Intellectus David, + 51.1 In finem pro, etc. HIER., AUG. Dœg prodidit David, etc., usque ad Non est hic oratio pro malis, sed prophetia quid sit eis futurum. 1

Isaiah 43:25Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. + 43.25 Ego sum. ID. Quasi diceret: Fecisti me laborare sub onere peccati tui; ideo jam non servum meum, non puerum voco, sed simpliciter appello Jacob et Isræl, ut ostendam et arguam peccatores.

Isaiah 57:14Et dicam: Viam facite, præbete iter; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei. + 57.14 Et dicam ego Christus scilicet apostolis, Viam feci, bene prædicando, præbete iter in exemplum eis bene operando; auferte offendicula per baptismum peccata abluendo, idolorum cultum prædicatione amovendo.

Luke 1:6Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela. + 1.6 Erant autem ambo. BEDA, AMBR. Plena laudatio quæ genus in majoribus, mores in æquitate, officium in sacerdotio, factum in mandatis, judicium in justificationibus comprehendit. Justi ante Deum. AMBR. Non enim omnis qui justus est ante homines justus est ante Deum; aliter enim vident homines, aliter Deus: homines in facie, Deus in corde. Ideoque fieri potest, ut aliquis affectata bonitate populari justus videatur mihi, justus tamen non sit ante Deum, si justitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Colossenes 2:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Colossenes 2:13Colossenes 2Colossenes 2:15 →