Colossenes 3:19
Viri, diligite uxores vestras, et nolite amari esse ad illas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Husbands, love your wives, and be not bitter against them.
In Context
18Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet, in Domino.
20Filii, obedite parentibus per omnia: hoc enim placitum est in Domino.
Cross References
Genesis 2:23Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.
Proverbs 5:18Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ. + 5.18 Sit vena. Sit doctrina tua, et quæcunque nascuntur ex ea, in benedictione Ecclesiæ; et lætare cum ea, cui ab adolescentia, id est ex quo credidisti, conjunctus es.
Malachi 2:14Et dixistis: Quam ob causam? Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem pubertatis tuæ, quam tu despexisti: et hæc particeps tua, et uxor fœderis tui.
Romans 3:14quorum os maledictione, et amaritudine plenum est:
Ephesians 5:25Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
Ephesians 5:33Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.