Colossenes 3:22
Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Nehemiah 5:9Dixique ad eos: Non est bona res quam facitis: quare non in timore Dei nostri ambulastis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris?
Psalms 123:2nisi quia Dominus erat in nobis: cum exsurgerent homines in nos, + 123.2 Montes in circuitu, id est, angeli, prophetæ, apostoli sunt murus ejus: unde Isaias: Et erit in ea murus, et antemurale Isa. 26.; sed ne in montibus remaneas, addit, et Dominus in circuitu. Ne ergo sit spes in montibus, sed in vertice montium: unde Isaias: Erit in novissimis diebus mons in vertice Isa. 21., etc. Qui confidunt. CASS. Primo asserit, etc., usque ad quia et multi sunt, et unum sunt. Mons Sion. HIER. Christus, in quo fundata est Ecclesia: Mons ille ad litteram, in fine sæculi commovebitur. 1
Ecclesiastes 8:12Attamen peccator ex eo quod centies facit malum, et per patientiam sustentatur; ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum, qui verentur faciem ejus.
Malachi 1:6Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum?
Matthew 8:9Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit. + 8.9 Nam et ego, etc. Si ego homo, etc., usque ad ut Cornelius dicitur vir justus et timens Deum Act. 10..
Luke 7:8Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites: et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit: et servo meo, Fac hoc, et facit. + 7.8 Nam et ego, etc. Si ego homo sub alio possum imperare minoribus, quanto magis tu, qui super omnia habens famulantes angelos, potes per eorum ministeria sine corporis præsentia dicere infirmitati ut recedat, et recedet, et sanitati ut veniat, et veniet.