Colossenes 3:23
Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino, et non hominibus: + 3.23 Ex animo operamini sicut Domino. Eam Deus innocentiam probat, qua homo non metu pœnæ fit innocens, sed amore justitiæ: nam qui timore non peccat, quamvis non noceat aliis, sibi tamen plurimum nocet. Simulata æquitas non est æquitas, sed duplicatum peccatum. In quo est iniquitas et simulatio.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And whatsoever ye do, do it heartily, as to the Lord, and not unto men;
In Context
24scientes quod a Domino accipietis retributionem hæreditatis. Domino Christo servite.
Cross References
Psalms 47:6Ipsi videntes, sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt. + 47.6 Videntes. Quæ in prophetis legerant. Admirati sunt. De tanta gloria, non leviter vel otiose. Sed conturbati. Pro peccato, et Commoti sunt. Ad fidem, et tantus fuit pavor, ut corpus tremeret. 1
Jeremiah 3:10et in omnibus his non est reversa ad me prævaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo, sed in mendacio, ait Dominus.]
Matthew 6:16Cum autem jejunatis, nolite fieri sicut hypocritæ, tristes. Exterminant enim facies suas, ut appareant hominibus jejunantes. Amen dico vobis, quia receperunt mercedem suam. + 6.16 Cum jejunatis. Postquam docuit quomodo orandum sit, docet de jejunio quod iterum pertinet ad munditiam cordis, ne non sit simplex ad Deum, dum ad exteriora rapitur. Nolite fieri. Non prohibet virtutem, sed fictam virtutis speciem. Bonum est jejunio pro peccatis tristes esse ad pœnitentiam, et humiliare animam nostram; unde: Cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies Psal. 50.. Sed tristitiam quæ pro laude est, prohibet. Unde non ait simpliciter: Nolite jejunare, sed addit: sicut hypocritæ, tristes. Exterminant. Id est, extra terminos humanæ conditionis obducunt. Sicut de nitore vestium jactantia est: sic de nimio squalore et macie. Demoliri est quasi dissipare: et venustatem vultus quasi ad nihilum redigere. Facies suas. Luctuosis sordibus in quibus etiam jactantia est: et magis sub specie religionis decipiunt. Nota non debere oves pelles suas deponere, sed vestiri, si aliquando lupi eis se contegunt.
Romans 14:8Sive enim vivemus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.