Romans 1:29
repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate: susurrones, + 1.29 Omni iniquitate. Enumerat partes, ut apertius accuset malitiam, quando quis damnum molitur alicui. Nequitia est temeritas quando audet quod nequit, vel intemperantia sui. Contentio est impugnatio veritatis per confidentiam clamoris. Malignitas est mala voluntas, cum ultra non potest vel de beneficiis gratiam non referre. Detractores: qui aliorum bona negant, vel invertunt. Deo odibiles. Ne levis putetur susurratio vel detractio, quia in verbis sunt, addit de eis: Deo odibiles, ut intelligant se per solam susurrationem et detractionem æternam incurrere posse damnationem. Elatos. Elati sunt qui nolunt pati priorem, vel parem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 41:7et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est: propterea memor ero tui de terra Jordanis et Hermoniim a monte modico. + 41.7 Ad meipsum. Conversus ad Deum dicit ex seipso conturbationes, ex Deo finem earum: unde in eo est ei spes. Et hoc est ad meipsum, vel a meipso. CASS. Ecce qui superius corrigebat animam ad conditionem hominis, reversus dicit hic animam a se turbari, quæ nisi vitia carnis essent, tranquilla permaneret. Ecce ex qua diversitate constat homo. Quasi: propterea, id est, propter conturbationes animæ, memor ero. AUG. Id est, festino ad te, quia excludis mala omnia. Ecce remedium, quo evadat conturbationes: unde pro quibus sit memor, subdit: De terra Jordanis, ubi Dominus consecravit baptismum, in quo humiliati lavantur, et fiunt terra fructifera. CASS. Horum memor malis non turbatur. Propterea memor. AUG. Qua ad me turbatur anima, ideo memor, etc. Nemo currit ad remissionem, nisi qui sibi displicet, nisi qui se fatetur peccatorem: quod notat Hermoniim; nemo confitetur nisi se humiliet, quod notatur in modico. Jordanis. Ibid. Descensio. Descende ergo ut eleveris. CASS. In Jordane Dominus baptisma consecravit, in quo humiliati lavantur, et fiunt terra fructifera, quæ reddit fructum tricesimum, sexagesimum et centesimum Matth. 13.. Hermoniim. AUG. Parvus mons juxta Jordanem, etc., usque ad quia non in superbis, sed in humilibus memor Dei est. 1
Proverbs 26:20Cum defecerint ligna extinguetur ignis, et susurrone subtracto, jurgia conquiescent.
2 Corinthians 12:20Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos: