1 Timothy 6:21
quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen. + 6.21 Promittentes, circa fidem exciderunt, etc. Nihil enim sic amant isti, quam scientiam promittere, et fidem rerum verarum (quas credere parvuli præcipiuntur) velut imperitiam deridere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Which some professing have erred concerning the faith. Grace be with thee. Amen.
In Context
Cross References
Romans 1:7omnibus qui sunt Romæ, dilectis Dei, vocatis sanctis. Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. + 1.7 Vocatis sanctis. Non ideo vocati sunt quia sancti, sed ideo sancti effecti quia vocati: et ideo vocati, quia dilecti.
Romans 16:23Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater. + 16.23 Et universa. Supra dixerat omnes Ecclesias; sed hic dicit Ecclesiam alterius provinciæ, unde Caius erat.
1 Timothy 1:6A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium, + 1.6 A quibus. Improbat hic adversarios, qui legalia tradebant. Non intelligentes, etc. Si quando enim de prava et falsa opinione sua reprehendi et convinci cœperint, ad defendendum id quod levissima temeritate et apertissima falsitate dixerunt, de sanctis libris multa verba pronuntiant, volentes esse legis doctores, cum tamen non intelligant quæ loquuntur, vel de quibus.
1 Timothy 6:10Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. + 6.10 Cupiditas. In Græco habetur,. Si ergo avaritia habetur quæ proprie est pecuniæ amor, pro genere quod est cupiditas, ponitur species. Doloribus multis. Avari enim tanto plus sollicitudinem cruciatus sustinent, quo amplius desiderant quæ vel habita transeunt, vel quæ habere non possunt.
2 Timothy 4:22Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.
Hebrews 10:1Umbram enim habens lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum: per singulos annos, eisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter, numquam potest accedentes perfectos facere: + 10.1 Umbram enim. Probavit quod Christus fuerit semel mortuus; sed quare? vel semel? Quia lex non poterat perfectos facere, ideo agnus sine macula erat offerendus. Non ipsam imaginem. Id est veritatem, ut in pictura usquequo ponat quis colores, quædam est substratio. Vel substratio est umbra quædam, et non imago; cum vero flores ipsos quis colorum intinxerit, tunc imago efficitur. Accedentes. Licet pontifices per singulos annos in sancta sanctorum cum eisdem hostiis indesinenter offerrent, nunquam tamen suis hostiis potuerunt perfici.