Daniel 10:5
Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes ejus accincti auro obrizo:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Die autem vigesima et quarta mensis primi, eram juxta fluvium magnum, qui est Tigris.
Cross References
Joshua 5:13Cum autem esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium: perrexitque ad eum, et ait: Noster es, an adversariorum?
Jeremiah 10:9Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz: opus artificis et manus ærarii. Hyacinthus et purpura indumentum eorum: opus artificum universa hæc.
Daniel 12:6Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis: Usquequo finis horum mirabilium?
Ephesians 6:14State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, + 6.14 Succincti lumbos vestros, etc. Id est carnales concupiscentias cingulo castitatis frenantes non simulatorie, sed in veritate, vel per charitatem. Induti loricam justitiæ. Recte lorica justitiæ comparatur, quia, sicut lorica multis circulis contexitur, ita justitia multis virtutibus constat. Aliter: Justitia loricæ potest comparari quia, sicut lorica pectus munit, ventrem stringit, femora protegit, ita justitia superfluas cogitationes quæ in pectore versari solent, repellit: ingluviem ventris stringit, luxuriam quoque opprimit.
Revelation 15:6et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo et candido, et præcincti circa pectora zonis aureis. + 15.6 Et exierunt. Et quia ita aperta erant, exibunt prædicatores et reprehendent male operantes.