Daniel 12:6
Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis: Usquequo finis horum mirabilium?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ezekiel 9:2Et ecce sex viri veniebant de via portæ superioris, quæ respicit ad aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus: vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus: et ingressi sunt, et steterunt juxta altare æreum.
Daniel 8:16Et audivi vocem viri inter Ulai: et clamavit, et ait: Gabriel, fac intelligere istam visionem.
Zechariah 1:12Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Jerusalem, et urbium Juda, quibus iratus es? iste jam septuagesimus annus est.
1 Peter 1:12quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere. + 1.12 Vobis autem ministrabant. Hoc ideo dicit ut moneat illos curam gerere salutis oblatæ, quam sic amaverunt priores sancti. Spiritu sancto. BEDA. Spiritus in prophetis, spiritus in apostolis, ita apparet, quod prophetæ et apostoli eamdem salutem nuntient. Illi venturam, isti impletam. Una itaque Ecclesia, cujus pars præcessit adventum Christi, pars sequitur.
Revelation 10:2et habebat in manu sua libellum apertum: et posuit pedem suum dextrum super mare, sinistrum autem super terram: + 10.2 Et habebat in manu sua libellum apertum. Id est omnes Scripturas operatione sua completas, partim prædicando, partim quæ de se dicta erant, complendo: tandem suis sensum aperiendo. Pedem suum. Id est portatores firmos in fide et sustinentes alios. Sinistrum autem super terram. Id est super eos, qui quoquo modo sustentabant etsi non credebant. Hoc est: posuit majores et firmiores prædicatores super majores peccatores, minores super minores.
Revelation 19:14Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo. + 19.14 Vestiti byssino albo et mundo. Id est, in corporibus mundis, qui ab illicitis refrenantur, et stimulo charitatis ad bona incitantur, id est ad justitiam.