Daniel 12:8
Et ego audivi, et non intellexi. Et dixi: Domine mi, quid erit post hæc?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And I heard, but I understood not: then said I, O my Lord, what shall be the end of these things?
In Context
9Et ait: Vade, Daniel, quia clausi sunt signatique sermones usque ad præfinitum tempus.
Cross References
Daniel 10:14Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies.
Luke 18:34Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur. + 18.34 Et ipsi, etc. Discipuli sermonem Dominicæ passionis toties replicatum ideo intelligere non valent, quia quem maxime videre desiderant, ejus mortem audire non possunt, et quem non solum hominem innocentem, sed etiam verum Deum esse sciunt, mori posse non putant.
Acts 1:7Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate: + 1.7 Non est vestrum nosse. Non ait, non erit, sed non est: notans adhuc esse infirmos, et ideo ad secretum cognoscendum non esse idoneos: Cum vero ait: Non est vestrum nosse, ostendit quod ipse sciat, cujus sunt omnia quæ Patris, sed eis non expedit nosse, sed ita vivant quasi quotidie judicandi. Quæ Pater. Illius, inquit, regni tam secretum est tempus, ut tantum scientiæ Patris pateat, sed accipietis virtutem Spiritus sancti, ut quod propter infirmitatem carnis non potestis, possitis ex virtute Spiritus sancti. In sua potestate. Hoc ut verus homo excusabiliter dixit, sed tantum una est Patris et Filii et Spiritus sancti potestas: Filius etiam potestas Patris est.