The Bible Software
bible.software › Lucam › Lucam 18 › Lucam 18:34

Lucam 18:34

Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur. + 18.34 Et ipsi, etc. Discipuli sermonem Dominicæ passionis toties replicatum ideo intelligere non valent, quia quem maxime videre desiderant, ejus mortem audire non possunt, et quem non solum hominem innocentem, sed etiam verum Deum esse sciunt, mori posse non putant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And they understood none of these things: and this saying was hid from them, neither knew they the things which were spoken.

In Context

33et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget.

35Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans. + 18.35 Cæcus. Cæcus significat humanum genus, quod a superna claritate exclusum damnationis suæ patitur tenebras, sed a Domino appropinquante Jericho curatur. Jericho luna interpretatur, per quam defectus mortalitatis intelligitur. Dum ergo Verbum Dei infirmitatem nostræ carnis suscipit, homo ad cognoscenda redit. Cæcus sedet juxta viam dum incipit credere in ipsum, qui dicit: Ego sum via Joan. 14.. Mendicat, dum rogat.

Read all of Lucam 18

Cross References

Luke 2:50Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad eos.

Luke 24:25Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ ! + 24.25 O stulti et tardi corde. Hic gemina humiliandi necesitas incumbit, qui nec in Scripturis quantum oportet edocti, nec ad implenda quæ novimus quantum decet, sumus intenti. Nam si Moyses et prophetæ de Christo locuti sunt, et eum per passionem et gloriam intraturum prædixerant, quomodo gloriatur se esse Christianum, qui neque in Scripturis qualiter ad Christum pertinent investigat, neque ad gloriam quam cum Christo habere cupit, per passiones attingere desiderat?

John 10:6Hoc proverbium dixit eis Jesus: illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis. + 10.6 Illi autem non cognoverunt. Prædestinatæ oves ad tempus se nesciunt, nec vocem pastoris audiunt, sed in fine perseverant, e contra lupi ad tempus audiunt, sed in fine perseverant.

John 16:1Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini. + 16.1 Hæc locutus sum, etc. Postquam exemplo suo docuit ferre odia in quo sciunt quid debeant facere, sed non possunt postquam etiam promisit Spiritum quo poterunt resistere, etiam addit: Hæc locutus sum, etc. Quod est exemplum de Spiritu qui confirmabit, ut, ita charitate diffusa in cordibus vestris, sit vobis multa pax et non scandalum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Lucam 18:34

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Lucam 18:33Lucam 18Lucam 18:35 →