The Bible Software
bible.softwareActsActs 1 › Acts 1:7

Acts 1:7

Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta quæ Pater posuit in sua potestate: + 1.7 Non est vestrum nosse. Non ait, non erit, sed non est: notans adhuc esse infirmos, et ideo ad secretum cognoscendum non esse idoneos: Cum vero ait: Non est vestrum nosse, ostendit quod ipse sciat, cujus sunt omnia quæ Patris, sed eis non expedit nosse, sed ita vivant quasi quotidie judicandi. Quæ Pater. Illius, inquit, regni tam secretum est tempus, ut tantum scientiæ Patris pateat, sed accipietis virtutem Spiritus sancti, ut quod propter infirmitatem carnis non potestis, possitis ex virtute Spiritus sancti. In sua potestate. Hoc ut verus homo excusabiliter dixit, sed tantum una est Patris et Filii et Spiritus sancti potestas: Filius etiam potestas Patris est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And he said unto them, It is not for you to know the times or the seasons, which the Father hath put in his own power.

In Context

6Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israël?

8sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa, et Samaria, et usque ad ultimum terræ. + 1.8 Sed accipietis. Tollitur scientia temporum, sed divinum, quo indigent, adhibetur auxilium: hoc modo, cum pueris aliquid tollitur, aliud datur ne penitus tristentur. Supervenientis Spiritus sancti. Cum superveniet Spiritus in vos, non regnum Isræl, sive regnum Dei in Isræl, ut putatis, afferet, sed virtutem testificandi de me vobis præstabit, tantumque illius regni tempus longe est, ut prius non solum Hierosolymam, sed omnes fines Judææ et Samariæ, mundi etiam terminos per circuitum fama Evangelii percurrat. In Jerusalem et in omni Judæa. Consequentia ordinis in vocabulis locorum conservata est: Jerusalem succedit proxima Judææ provincia, cui Samaria situ conjungitur, dehinc omnis terræ communio subinfertur. In Jerusalem. Mystice: in visione pacis, in confessione veræ fidei: custodia præceptorum Dei: et in his qui se in alienos fecerint a terra prædicaturos eos prædixit, per quos quasi rotæ radios de medio terræ ubi salutem operatus est, gratia spiritualis et salutaris doctrina per totum orbem defluxit.

Read all of Acts 1

Cross References

Deuteronomy 29:29Abscondita, Domino Deo nostro; quæ manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus.

Matthew 20:23Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. + 20.23 Calicem. Ut Jacobus ab Herode truncatus, et Joannes in ferventis olei dolium missus, et in Pathmos relegatus, animo non defuit martyrium. Non est meum dare. Hoc est regnum cœlorum non est dantis sed accipientis. Non enim personarum acceptio est apud Deum: sed quicunque dignus est accipit, quod non paratum personæ est, sed vitæ. Si itaque tales estis qui consequamini, quod victoribus pater paravit, accipietis. Vel, non est meum dare superbis, quod adhuc estis, sed aliis quibus paratum est. Ergo et vos nolite esse quod estis, sed estote alii, id est, humiliamini qui jam vultis exaltari, et est paratum vobis.

Mark 10:40sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est. + 10.40 Sedere autem. Quasi, Vultis ut hoc tribuam vobis? Sed regnum cœlorum non est dantis, sed accipientis. Non enim personarum acceptio est apud Deum Act. 10., sed quicunque dignus fuerit, accipiet quod non personæ sed vitæ paratum. Vobis. Adhuc superbis, quasi dicat: Si vultis accipere, nolite esse quod estis: aliis paratum est, et vos alii estote, et vobis paratum est, quod est, prius humiliamini qui jam vultis exaltari.

Luke 21:24Et cadent in ore gladii, et captivi ducentur in omnes gentes, et Jerusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum. + 21.24 Donec impleantur, etc. Id est, Donec plenitudo gentium intraverit, et sic omnis Isræl salvus Rom. 11., et quasi ad solium propriæ nativitatis gavisurus redeat. Quid enim impletis temporibus nationum, et omni Isræl salvato sequatur, Dominus ex ordine ponit. Nam et hæc secundum Matthæum apostoli quæsierunt, non solum tempus evertendi templi, sed et signum adventus ejus, et consummationis sæculi.

Ephesians 1:10in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso; + 1.10 In dispensatione. Id est in plenitudine temporis dispensati a Deo, id est in hoc tempore gratiæ, quo implere quæ cæteris temporibus promissa vel præfigurata sunt, divina providentia rationabiliter dispensavit. Si enim penitus ignari essent homines non prædocti, non reciperent Christum, et nisi prius de naturali et doctrinali essent lege convicti superbi, parvi penderent Christi adventum. Instaurare. AUG. Instaurantur autem quæ in cœlis sunt, etc., usque ad a corruptionis vetustate renovantur. Omnia, quæ in cœlis. Id est, angelos; vel: instaurare, id est, supplere. Quæ in terra. Id est homines, qui peccato depravati erant. In ipso. Id est per Christum.

1 Timothy 6:15quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium: + 6.15 Beatus et solus, etc. Hoc non de Patre tantum dicit, sed de Deo qui est ipsa Trinitas.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Acts 1:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Acts 1:6Acts 1Acts 1:8 →