Daniel 3:13
Tunc Nabuchodonosor, in furore et in ira, præcepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago: qui confestim adducti sunt in conspectu regis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 4:5Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. + 4.5 In foribus. ALC. Id est, intrantem te et exeuntem peccatum comitabitur, nec Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum.
Esther 3:5Quod cum audisset Aman, et experimento probasset quod Mardochæus non flecteret sibi genu, nec se adoraret, iratus est valde,
Proverbs 27:3Grave est saxum, et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior. + 27.3 Grave est saxum. Grave est, etc., usque ad ita mentis quoque motus examinant et castigant. Ira stulti utroque gravior, etc. De quo supra, etc., usque ad et furori frena laxat.
Daniel 2:12Quo audito, rex, in furore et in ira magna, præcepit ut perirent omnes sapientes Babylonis.
Matthew 10:18et ad præsides, et ad reges ducemini propter me in testimonium illis, et gentibus. + 10.18 In testimonium. Ut inde perversi pereant, etc., usque ad testimonium ipsorum innocentiæ.
Luke 6:11Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. + 6.11 Insipientia. Quia solo livore permoti sunt, non enim in culpa fuit vel hominis manum extendere, vel Jesum sanare. Magna insipientia erat de nece ejus tractare cujus beneficiis plurimum indigebant.