Daniel 3:28
Judicia enim vera fecisti juxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Jerusalem: quia in veritate et in judicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
29Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te, et deliquimus in omnibus:
Cross References
Genesis 19:15Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes: Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes: ne et tu pariter pereas in scelere civitatis. + 19.15 Cumque esset mane, etc. ISID. Mystice. Lot frater Abraham, justus et hospitalis in Sodomis, significat corpus Christi, quod in omnibus sanctis inter impios gemit, quorum factis non consentit, et a quorum permixtione liberabitur in fine sæculi, illis damnatis supplicio-ignis æterni
1 Chronicles 5:20præbuerunt eis auxilium. Traditique sunt in manus eorum Agarei, et universi qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum præliarentur: et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.
2 Chronicles 32:21Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem, et principem exercitus regis Assyriorum: reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum dei sui, filii qui egressi fuerant de utero ejus interfecerunt eum gladio.
Ezra 6:11A me ergo positum est decretum: ut omnis homo qui hanc mutaverit jussionem, tollatur lignum de domum ipsius, et erigatur, et configatur in eo, domus autem ejus publicetur. + 6.11 A me ergo. Gravissima pœna voluit eum punire qui decretum mutaret, damno scilicet omnium quæ haberet et animæ suæ, quam etiam ligno confixus longo cruciatu amitteret. Mystice autem opera nostra lignis comparantur, bona fructiferis, prava autem salicibus et incendio dignis, tolliturque lignum de domo ejus, qui holocaustis Domini contradicit, et erigitur, et ipse in eo configitur, cum opera eorum qui paci Ecclesiæ repugnant omnibus manifeste, quam sint inutilia et perversa patescunt: et ipsi in eis non vitæ gaudium, sed mortis laqueum acquisisse probantur. Domus quoque talium publicatur, id est, publico censu proscribitur: cum corpora eorum qum quibus in hac vita remanserunt, in resurrectione perpetuo punienda tormento sævis exactoribus, immundis spiritibus in potestate traduntur.
Psalms 22:4Nam etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es. Virga tua, et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. + 22.4 Nam et si. CASS. Quinta, quod in umbra mortis non timet mala. Mecum es. AUG. In corde per fidem, ut post umbram mortis ego tecum sim. Virga tua. CASS. Sexta, correctio; vel virga districtio, quæ convertit vitia. Baculus gubernatio, quæ sustinet fideles. 1
Psalms 33:18Clamaverunt justi, et Dominus exaudivit eos; et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos. 1