Daniel 5:1
Baltassar rex fecit grande convivium optimatibus suis mille: et unusquisque secundum suam bibebat ætatem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 40:20Exinde dies tertius natalitius Pharaonis erat: qui faciens grande convivium pueris suis, recordatus est inter epulas magistri pincernarum, et pistorum principis. + 40.20 Natalitius Pharaonis. Pharao et Herodes diem nativitatis celebraverunt, quia ex hora nativitatis se reges fuisse putaverunt.
Isaiah 21:4Emarcuit cor meum; tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum.
Isaiah 22:12Et vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci; + 22.12 Et vocabit Dominus Deus exercituum. Quotidie provocat Dominus hæreticos ad pœnitentiam, etc., usque ad sed vilipendentes et desperantes dicebant: Comedamus et bibamus, cras enim moriemur Jerem. 34..
Jeremiah 51:39In calore eorum ponam potus eorum, et inebriabo eos ut sopiantur, et dormiant somnum sempiternum, et non consurgant, dicit Dominus.
Nahum 1:10quia sicut spinæ se invicem complectuntur, sic convivium eorum pariter potantium; consumentur quasi stipula ariditate plena.