Daniel 7:5
Et ecce bestia alia similis urso in parte stetit: et tres ordines erant in ore ejus, et in dentibus ejus, et sic dicebant ei: Surge, comede carnes plurimas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 2:24Qui cum respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini: egressique sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros.
Isaiah 13:17Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint; + 13.17 Ecce ego suscitabo, etc. Legimus in Genesi 10, quod et Madai filius Nœ auctor Medorum fuit: qui interpretatur mensura, sive a potente vel forti. Igitur contra Babylonios qui mente confusi sunt, suscitantur a potente et forti Deo fortitudines ad puniendum, quæ reddant unicuique secundum opera sua.
Isaiah 56:9[Omnes bestiæ agri, venite ad devorandum, universæ bestiæ saltus. + 56.9 Omnes bestiæ. Vox prophetæ, qui advocat Romanos ad excidium Jerusalem, quibus pene totus orbis serviebat. Vel per bestias, dæmones: quibus ad devorandum Judæi traditi sunt.
Ezekiel 39:17Tu ergo, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus: Dic omni volucri, et universis avibus, cunctisque bestiis agri: Convenite, properate, concurrite undique ad victimam meam quam ego immolo vobis, victimam grandem super montes Israël, ut comedatis carnem, et bibatis sanguinem.
Daniel 5:28Phares: divisum est regnum tuum, et datum est Medis, et Persis.
Daniel 8:4vidi arietem cornibus ventilantem contra occidentem, et contra aquilonem, et contra meridiem, et omnes bestiæ non poterant resistere ei, neque liberari de manu ejus: fecitque secundum voluntatem suam, et magnificatus est.