Daniel 7:8
Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum: et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie ejus: et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 2:3Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes; recedant vetera de ore vestro: quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi præparantur cogitationes. + 2.3 Nolite. Redarguit Judæos et sapientes sæculi, extollentes se contra scientiam Dei. Salomon: Altiora te ne quæsieris, et alibi: Deus in cœlo, et tu super terram: sint pauci sermones tui. Vetera, etc. Quæ ad veterem hominem, id est, carnalem conversationem pertinent, scientiam inquirite, quæ non est nisi a Deo: quia ipse est scientiarum Dominus, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ. Ipsi præparantur. Quia aufert se a cogitationibus, quæ sunt sine intellectu, vel ipsi præparantur cogitationes, id est manifestantur. Unde: Dominus novit cogitationes hominum. Deus scientiarum. RAB., ubi supra. Ipse vos scit, etc., usque ad et ab illo non sunt a quo homines sunt.
Daniel 7:20et de cornibus decem, quæ habebat in capite, et de alio, quod ortum fuerat, ante quod ceciderant tria cornua: et de cornu illo, quod habebat oculos, et os loquens grandia, et majus erat ceteris.
Daniel 8:23Et post regnum eorum, cum creverint iniquitates, consurget rex impudens facie, et intelligens propositiones;
2 Thessalonians 2:4qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus. + 2.4 In templo. Vel, templum. Nonnulli non ipsum principem tantum, sed universum corpus ejus, id est, ad eum pertinentem hominum multitudinem simul cum ipso principe hoc loco intelligi volunt: rectiusque dici putant, sicut in Græco est, non in templo, sed in templum Dei sedeat, quasi ipse cum suis sit templum Dei, quod est Ecclesia. Sicut dicitur: Sedet in amicum, id est ut amicus.
2 Peter 2:18Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriæ eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur: + 2.18 Superba. Superbe dicentes se esse justos, quamvis sit vanum, carnaliter desiderantes et luxuriose viventes pellicunt eos qui paululum refugerint a peccatis; qui cum similes eis sunt, tamen aliquatenus declinant eorum societatem, et a peccatis aliquatenus abstinent. In desideriis carnis, etc. Immundus est omnis qui exaltat cor suum, ut qui paululum refugerint a peccatis, ad suum revertantur errorem et studeant in luxuria.
Revelation 9:7Et similitudines locustarum, similes equis paratis in prælium: et super capita earum tamquam coronæ similes auro: et facies earum tamquam facies hominum. + 9.7 Similitudines locustarum, etc. Cum ostendisset qualiter nocerent, et per dolos et per occultam impugnationem, et in utroque Dei refrenationem, nunc ostendit quales ipsi sint per quos operari possunt. Similes equis. Quia sunt veloces ad discurrendum, feroces ad impugnandum, et non provident quos incurrant, sive in vicinos, sive in hostes. Tanquam coronæ. Id est victoriæ de præcipitatis et subversis acquisitæ, non per veram sapientiam.