The Bible Software
bible.software2 Peter2 Peter 2 › 2 Peter 2:18

2 Peter 2:18

Superba enim vanitatis loquentes, pelliciunt in desideriis carnis luxuriæ eos, qui paululum effugiunt, qui in errore conversantur: + 2.18 Superba. Superbe dicentes se esse justos, quamvis sit vanum, carnaliter desiderantes et luxuriose viventes pellicunt eos qui paululum refugerint a peccatis; qui cum similes eis sunt, tamen aliquatenus declinant eorum societatem, et a peccatis aliquatenus abstinent. In desideriis carnis, etc. Immundus est omnis qui exaltat cor suum, ut qui paululum refugerint a peccatis, ad suum revertantur errorem et studeant in luxuria.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For when they speak great swelling words of vanity, they allure through the lusts of the flesh, through much wantonness, those that were clean escaped from them who live in error.

In Context

17Hi sunt fontes sine aqua, et nebulæ turbinibus exagitatæ, quibus caligo tenebrarum reservatur. + 2.17 Hi sunt. Non sunt imitandi pseudoapostoli, quia licet videantur utiles, nihil tamen in eis est nisi vanitas et immunditia.

19libertatem illis promittentes, cum ipsi servi sint corruptionem: a quo enim quis superatus est, hujus et servus est.

Read all of 2 Peter 2

Cross References

Psalms 52:1In finem, pro Maëleth intelligentiæ David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. + 52.1 In finem pro, etc. CASS. Intellectus David prophetæ, etc., usque ad hic de adventu judicii. AUG. Vel pro mahalath, etc., usque ad consolatio in fine psalmi. Dixit insipiens. Ibid. Increpatio malorum. Ibid. Insipiens, omnis qui male vivit, etc., usque ad ille dicit, non est Deus. 1

Ezekiel 35:13Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra: ego audivi.

Daniel 11:36Et faciet juxta voluntatem suam rex, et elevabitur, et magnificabitur adversus omnem deum: et adversus Deum deorum loquetur magnifica, et dirigetur, donec compleatur iracundia: perpetrata quippe est definitio.

Acts 8:9Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum:

2 Thessalonians 2:4qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus. + 2.4 In templo. Vel, templum. Nonnulli non ipsum principem tantum, sed universum corpus ejus, id est, ad eum pertinentem hominum multitudinem simul cum ipso principe hoc loco intelligi volunt: rectiusque dici putant, sicut in Græco est, non in templo, sed in templum Dei sedeat, quasi ipse cum suis sit templum Dei, quod est Ecclesia. Sicut dicitur: Sedet in amicum, id est ut amicus.

2 Peter 1:4per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ: fugientes ejus, quæ in mundo est, concupiscentiæ corruptionem. + 1.4 Maxima et pretiosa nobis promissa donavit. Id est vitam æternam quam per ejus cognitionem consequamur. Vel quæ promisit nobis, de conversione aliorum per nos, vel de adventu Spiritus sancti, vel de potentia miraculorum donavit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 Peter 2:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Peter 2:172 Peter 22 Peter 2:19 →