The Bible Software
bible.softwareDanielDaniel 8 › Daniel 8:16

Daniel 8:16

Et audivi vocem viri inter Ulai: et clamavit, et ait: Gabriel, fac intelligere istam visionem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And I heard a man’s voice between the banks of Ulai, which called, and said, Gabriel, make this man to understand the vision.

In Context

15Factum est autem cum viderem ego Daniel visionem, et quærerem intelligentiam: ecce stetit in conspectu meo quasi species viri.

17Et venit, et stetit juxta ubi ego stabam: cumque venisset, pavens corrui in faciem meam: et ait ad me: Intellige, fili hominis, quoniam in tempore finis complebitur visio.

Read all of Daniel 8

Cross References

Daniel 8:2vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regione: vidi autem in visione esse me super portam Ulai.

Daniel 10:11Et dixit ad me: Daniel vir desideriorum, intellige verba quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo: nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.

Daniel 10:21Verumtamen annuntiabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis: et nemo est adjutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester.

Zechariah 1:9Et dixi: Quid sunt isti, domine mi? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi quid sint hæc.

Luke 1:19Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. + 1.19 Ante Deum. ID. Cum ad nos veniunt angeli, sic exterius implent ministerium, ut tamen ante Deum interius per contemplationem assistant. Quia etsi angelus est spiritus circonscriptus, summus spiritus qui Deus est, incirconscriptus est, intra quem currit angelus quocunque moveatur vel mittatur.

Acts 9:7Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. + 9.7 Surge. Impiger operare ut bos, et esto doctor Ecclesiæ. In lege scriptum est: Non alligabis os bovi trituranti I Cor. 9.. Ingredere. RAB. Ingressurus civitatem terretur, ne sanctis tristitiam inferat; dehinc Dominus jubetur ingredi, ut fidem discat quam impugnaverat. Et dicetur. Exemplum discendi datur, et superbia increpatur, ut nullus alium indignum existimet a quo doceatur quod ignorat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Daniel 8:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Daniel 8:15Daniel 8Daniel 8:17 →