Deuteronomy 10:21
Ipse est laus tua, et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnalia et terribilia, quæ viderunt oculi tui.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
20Dominum Deum tuum timebis, et ei soli servies: ipsi adhærebis, jurabisque in nomine illius.
Cross References
Exodus 34:10Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis: signa faciam quæ numquam visa sunt super terram, nec in ullis gentibus, ut cernat populus iste, in cujus es medio, opus Domini terribile quod facturus sum.
Deuteronomy 4:34si fecit Deus ut ingrederetur, et tolleret sibi gentem de medio nationum, per tentationes, signa atque portenta, per pugnam et robustam manum, extentumque brachium, et horribiles visiones juxta omnia quæ fecit pro vobis Dominus Deus vester in Ægypto, videntibus oculis tuis:
1 Samuel 12:24Igitur timete Dominum, et servite ei in veritate, et ex toto corde vestro: vidistis enim magnifica quæ in vobis gesserit.
Psalms 22:3animam meam convertit. Deduxit me super semitas justitiæ propter nomen suum. + 22.3 Animam meam. ID. Tertia gratia, etc., usque ad sed prius educavit super aquam refectionis, sed prius animam meam convertit. Deduxit. ID. Quarta, quod super charitatis præcepta duxit. Super semitas. AUG. Arctiora mandata et perfectiora consilia, quasi semitis pauci justi ambulant, sicut semitæ arctiores sunt quam viæ. 1
Psalms 109:1Psalmus David. [Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. + 109.1 Psalmus David. CASS. Psalmus iste septimus, etc., usque ad quidquid in utroque Testamento continetur. CASS. Propheta hortatur Christo subjici. Primo refert propheta verba Patris de Filio, etc., usque ad hoc humanitatis. Dixit Dominus. CASS. More nostro, ut homo instruatur. Dominus Domino. Personas discerne, et unam naturam, et potentiam accipe. Sede. Post laborem quiesce, et conregna, secundum quod homo. A dextris meis. In potioribus meis bonis et occultis, donec regnes manifestus. Et hoc est, donec ponam inimicos tuos, etc. AUG. Sede, non solum in alto, ut excelsis domineris, sed etiam in occulto, etc., usque ad si non videt quod credit. Scabellum pedum tuorum: a similitudine, ubi et plena notatur subjectio. Per pedes stabilitas æterna: hoc quotidie in conversis. 1
Isaiah 60:19Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. + 60.19 Non erit. Hoc de die judicii. Hoc capitulo cogimur quæcunque dicta sunt vel dicenda, ad ultimum tempus referre, quoniam cœli terræque, solis atque lunæ nobis cessabit officium, et erit ipse Dominus lumen in perpetuum.